De Admirandis, Pag. 13
 
Vanini, De Admirandis

/p. 13/ Compositae igitur figurae in suas sunt resolubiles

portiones, quae habent commissuras manifestas;

id quod in circulo non est, ubique enim

est principium et finis, utroque tamen ille carens.

Alex. – Perbelle quidem. Verum enimvero

quae te movit ratio ut eam divinitatis titulo

adornares? I. C. – Quia ad infinitum accedit. Finitum

enim spatium est quod concluditur; infinitum

quod non terminatur. Quare finitur illud

quavis figura, hoc autem extra figuram per

lineam quoquo versum rectam. Nam circularis

in se recurret aut se secabit aut intra se desinet;

recta autem non. Quamobrem, ea quoque figura,

cuius termini omnes accedent propius ad

rectam lineam, participabunt aliquo modo naturam

illius infiniti. Huiusmodi autem est circuli

extremitas, quia una est, sicut linea recta una.

Angulares vero non una. Alex. – O me felicem,

qui Philosophorum Principem subtilissime

disputantem excipio! Sed perge, vir omni laude

sublimior, meque docere ne graveris, an coelum

habeat dextrum et sinistrum. I. C. Pythagorici

affirmabant. Alex. Quam ob causam?

I. C. – Quia alioquin esset animal imperfectum.

Alex. – Imo, si careret utroque, longe perfectius mihi

videretur. I. C. – Et ita est procul dubio; sinistrum

enim quid imperfectum est in animalibus,

dextro namque est imbecillius et ad opus

faciendum ineptius. Ideo volebat Plato suos

cives esse ambidextros. Itaque coelum, si animal

est, ut illi asserebant, perfectissimum, sinistro

caret et dextro igitur; sunt enim relativa.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum