/p. 37/ quandoquidem semper in eius sunt radijs.
Ratio est, quia illustratum medium recipit speciem
valentiorem, id est Solis lumen, quod fit
efficacius oculorum obiectum: quocirca minor
atque debilior species, quae est siderum lux, non
extincta sibi, sed delata per medium non sentitur.
Alex. – Perdocte. Sed cur, dum oriuntur
astra et occidunt, maiora videntur quam
in coeli medio? I. C. – Quia elati vapores speciem
diffundunt? Alex. – Quidnam hoc efficit? I. C. –
Aëris densitas, tum propinqua, tum remota; nam
ubicunque medium sit inter astra et visum, species
ipsa crassior videtur. Alex. – At cur in medio
crassiore dilatatur species atque grandescit?
I. C. – Sicuti diffunditur aqua, solidi corporis obiectione,
ita species exiens atque in actum educta
per lucem, ubi in aëre tenui nihil occurrit,
aequalis sibi prodit; ubi quid sese opponit, crassior
quasi retunditur atque propterea dilatatur,
veluti fit in aqua, a cuius deinde superficie pingitur
aër eadem, qua se in eam intulit quantitate.
Alex. – Nihil doctius excipi potest. Sed dic, vir
eruditissime, cur scintillare videntur astra, non
autem Sol neque Luna? I. C. – Quia contrarij aëris
motus stellarum lumen, uti debile, quatiunt
atque dispergunt, id quod etiam in ventilationibus
manifeste conspicitur. Quinimo lapides
in imo fontis tremere videntur ob aquae
motum. Sol autem et Luna ideo scintillas non
emittunt, quia robustioribus viribus radios
eiaculantur quam ut aëris motu distrahi possint.
Quapropter, cum stellae magis scintillantes