/p. 60/ aliud forma, sed non mutat ut sit aliud quid
– non enim esset amplius materia – sed ut aliud
sub forma. Alex. – Id solum igitur discutiendum
remanet: an nova forma fieri possit, quae
materiae sese aptet; hoc enim essentia est et
quam speciem appellamus. I. C. – Affirmative
ego responderem libenter, nam, si in fimeto
muris forma non est et mus generatur ibi,
muris ibi formam esse novam necesse est, ab
aliquo igitur constituta est, nempe a Sole. Sane
nihil fit a seipso, igitur pari ratione novae species
in efficientis potestate esse possunt, quae
potestas, non nisi cum patiens rite affectum fuerit,
ad actum reducitur. Alex. – Quam autem ob
causam gutta, cum cadit, in aëre globosa est?
I. C. – Quia nequit in aëre cum aëre unum fieri,
quo fit ut accipiat illam formam, in qua extrema
aeque distent a medio. Unitas autem procul
dubio in homogeneis excellentius servatur in
globo. Alex. – Cur ita? I. C. – Quia nihil dissidet,
nihil absistit, nulla inaequalitas, qua parti pars
vel desit vel supersit. Alex. – Ego vero ita dicerem
merito et suo iure sub ea figura partes esse,
sub qua totum est a Natura constitutum, a situ
intelligo figuram, totius. Elementorum namque
loca circularia, tum quia circulari corpore,
quod est coelum, tum quia circa centrum
continentur. I. C. – Laudo equidem et merito
laudo sententiam tuam. Alex. – Sed illud nunc
me angit: cur gutta fit postea oblonga? I. C. –
An in ima gutta latior est pars ob pondus; summa
in acumen an gustatur, quia abscinditur; [at], ne vacuum