De Admirandis, Pag. 69
 
Vanini, De Admirandis

/p. 69/ ambiente, qui frigidus est, non patitur. Ex

oris autem angustijs parum exit aëris, multumque

peregrini aëris excitat, quamobrem

illius calor suam ob exiguitatem, ab externo

frigore superatur. Alex. – Perpulchra sententia.

I. C. – At enimvero mihi non arridet.

Alex. – Quare? I. C. – Sane tubulum in os induas, per

quem si efflaveris, digito quam proxime ad exitum

admoto, frigidum percipies aërem prodeuntem,

cum tamen illi nihil aëris extimi fuerit

admixtum. Alex. – Ita est, sed quid tu censes?

I. C. – Ego dicerem aërem, ore lato exsufflatum, adhuc

retinere calorem, quem a pulmone obtinuerat:

angustis vero labijs vasto impetu elatus, calidos

illos vapores, quibus fuerat a pulmone affectus,

cogitur a constrictis oris angulis uti crassiores

relinquere et ipse solus egredi, qui, cum

sit respectu nostri frigidus, admotam manum

refrigerat. Alex. Perplacet sane. Sed quare

motus seu ventilatio aestivum refrigerat aërem,

cum tamen nihilominus ab omnibus acclametur

motum esse caloris causam? I. C. –

Quia calor ille nimius factus per Solis accessionem,

quo aër calidior est, quam suapte natura

erat, discutitur atque dissipatur. Alex. Sed dic,

sodes: calefitne an frigefit aër motu? I. C. – Utrumque.

Nam aër, qui erat calidus, cum ventilatione

disturbatur, rarescit, quare ab eo multae

partes calidae avertuntur, hinc frigescit. Partes

vero aliae partibus illis dissitis circumstantes condensantur,

quod et in sagittae fit traiectione, atque

concalescunt; propterea quod multae aëris

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum