De Admirandis, Pag. 206
 
Vanini, De Admirandis

/p. 206/ nescio cui Ambrosiano innixi testimonio. An

Divus Augustinus[2] libros Aristotelis unquam

perlegerit, Cardanus negat, non ego. Augustinus

vult Magos Pharaonis immutasse virgas

in serpentes vi Daemonum. At idem fatetur nihil

operari Daemones, nisi applicando activa

passivis; ergo agentia sunt naturalia, quae virgas

in serpentes convertere possunt. At longe

difficilius est ex virgis serpentes efficere,

quam ex pisce homines, magis enim inquit

Pomponatius inter se distant materiae, sed factum

est primum naturaliter per Divum Augustinum,

ergo et alterum naturaliter potest

fieri. An vero ad sidereos influxus monstra

haec referemus cum Ptolemaeo,[3] qui ita scribit:

«Si in humanis signis luminaria deprehensa sunt, reliquis

sic habentibus, humana sunt quoque quae generantur

monstra». Alex. His tuis rationibus magnam

facis studijs nostris accessionem. I. C. –

Sed tu, quaeso, mi Alexander quid de his arbitraris?

Alex. Forsitan humanum cadaver piscis

devoravit, quapropter ex illius substantia congenitum

semen quid sibi simile generavit,

hominem scilicet aut quasi hominem. I. C. –

Fabella haec est, mihi ignoscas. Cibus enim

in aliti substantiam convertitur, quare in

piscino semine piscis substantia est, non humani

cadaveris, hoc enim in illius substantiam

iam transmutatum erat. Sane, si ita esset, perdices

et capones ego gignerem, quippe his saepissime

vescor. Alex. – Dicam igitur ex humano

semine, dulci affricatu in mare proiecto a

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum