De Admirandis, Pag. 208
 
Vanini, De Admirandis

/p. 208/ quibus generat et statuat et alat et conservet,

idem quoque initio fecisse videtur. Praeterea

quomodo mansissent in sicco pisces?

Profecto nunc sine interitu manere nequeunt.

Consecutio etiam argumenti longe distat a vero;

nam habitudines conservari similibus, aëre,

victu, exercitio alijsque et Galenus[4] scripsit et

ratio suadet. Alex. – Sed quid dices ad hoc? Argumentum

de generatione ad conservationem validissimum

est (lex enim eadem costituendi et conservandi:

conservatio namque est generationis quasi

perpetuatio quaedam). At generatio fit contrariorum

et concursu et occursu et pugna, ergo

et conservatio etiam fit e contrarijs. At locati

locus est conservatio, igitur et locus erit

locato contrarius. Aqua igitur, quae frigida est

et humida, cum sit piscium habitatio, necessario

erunt pisces contrariae naturae ac proinde

calidi et sicci. I. C. – Maior argumenti propositio

militat adversus te et Empedoclem. Si enim

eadem est generationis et conservationis ratio

et Natura genuit pisces in sicco, non debebat

e sicco transferre in humidum, conservationis

ergo. Minor falsa est. In generatione namque

omnia miscentur et unum fit, alioquin

non succederet generatio, tertium enim fieri

nequit, ex duobus actu existentibus, contraria

vero quam maxime distant et in unum coalescere

nequeunt. Non fit igitur ex contrarijs generatio,

quare nec mulus nascitur e contrarijs,

sed diversis, equino scilicet et asinino semine,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum