De Admirandis, Pag. 246
 
Vanini, De Admirandis

/p. 246/ violenta defertur cum ipso alimento ac spiritu in

foetus corpus effingitque rem similem ei, quam imaginatione

conceperat, additque plerumque membris

exterioribus; quoniam quae format infantem virtus

inutile existimat ac extra ordinem membrorum intus

illud retinere: ergo si propellere nequit, aboritur

infans. Quam ob causam et cur non semper talia

fiunt signa, manifestum est: et cur magno desiderio

rerum foetus aboriantur quandoque non, satis ex

his patet; nam in tenui appetentia nihil horum efficitur,

in valida autem aboritur, aut vestigium manet,

si iam foetus animum conceperit». Haec Cardanus

et subtilissime ille quidem. Sed illud abs

te scire velim: unde provenit insatiabilis praegnantium

appetentia? I. C. – A vitiosis frigidisque

humoribus atque acida pituita, qua ventriculus

imbutus est, quapropter et carbones,

putamina et cretam avide concupiscunt,

quod malum potissime invalescit, cum infanti

crines erumpere incipiunt, siquidem ob caloris

penuriam humores pituitosi minus coquuntur.

Alex. – At cur ubi praegnans inexplebili rei

alicuius desiderio tenetur et potiri nequit, foetum

in praesentaneum vitae discrimen adducit?

I. C. – An quia contracto moerore mulieris animo

spiritus vitales imminuuntur et humores,

foetui alendo destinati, alio avertuntur, quare

infans consueto destitutus alimento elanguescit

vel emoritur? Alex. – Ah! I. C. – Quid tibi

venit in mentem? Alex. – Dicam libenter, si tuam

mihi polliceris operam. I. C. – Ad omnia paratissimum

me offendes.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum