De Admirandis, Pag. 248
 
Vanini, De Admirandis

/p. 248/ excitatur vel ex conspectu ac contactu

venustae puellae accenditur. Ut semen foecundum

efficiatur, cibi laudabilis succi sunt assumendi,

quique probe nutriant corpusque vegetum

reddant ac succulentum, cuiusmodi sunt

calida et humida. Perficitur enim – inquit Galenus –

seminis substantia ex sincera excoctaque

sanguinis superfluitate simul et flatuosa: edulia,

quibus vis inest augendi cumulandique seminis

sunt ova gallinacea, phasiani, turdi, perdices,

capi, pipiones, passerculi, amygdala, nuclei pini,

vina generosa, dulcia ac meraca. Nonnullis

rebus efficacia inest incitandae movendaeque

tentiginis nec non partes genitales erigendi atque

spermatis propellendi, cuius facultatis sunt

calida – quorum vi ebullit semen et bene concoquitur,

ideo albescit, perfectae elaborationis

indicium – acria et salita – quorum acrimonia

expultrix vis excitatur ad sperma eiaculandum

– et flatuosa; nam spirituum concursu sicula intenditur

et semen animatur, quare spumescens

semen, eo quod sit spiritibus refertum, propagationi

sobolis idoneum est. Haec omnia commoda

praestat satyrion, eryngium, nasturtium, erysimum,

pastinaca, cinara, napi, rapae, asparagi, cochleae

marinae et pleraque alia, quae in hoc apponuntur

condimento. Recipe: zingiberis, seminis sinapis,

cepullae, erucae, urticae, cinnamomi ana drachmam unam;

piperis longi, anisi, caryophylli ana drachmam unam et semissem;

lumbos stinci, ambrae scrupulum unum; fiat pulvis, quo formentur cum

saccharo tabellae, quibus munitus miles strenue

pugnabit, ut enim sclopetae primum tormentario

pulvere inferciuntur ac globis explentur,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum