De Admirandis, Pag. 262
 
Vanini, De Admirandis

/p. 262/ foetui, pallidoque colore membranas tingunt.

DIALOGUS XLII.

De hominis augmento.

Alex

Iam satis multa de hominis

generatione disseruimus, de

augmento nunc pauca. I. C. –

Ubi accretionem Natura molitur,

diminutionem tu meditaris?

Alex. Cur receptum

est ab omnibus post trigesimum

annum non fieri humano corpori incrementum?

estne auctrix vis in nobis corrupta?

I. C. Minime. Est enim incorruptibilis

substantiae facultas. Alex. – An otiosa potentia

illa est, quia materia deest vel cum transmutante

potestate proportionem non habet?

I. C. – Nequaquam. Enutrimur enim quotidie.

Alex. – An desistit auctricis opera, quia

finis abest, qui ipsam moveat? Finis autem

est expletio mensurae certae. Completa igitur

mensura, nihil perficiendum remanet. I. C. –

Si verum hoc esset, in adulto corpore ablatum

os restitueret, maxime cum e cibis materia

suppeditetur Ad hoc cur immortalis –

ut credimus – animae auctrix facultas finem

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum