/p. 302/ regionem disperguntur et spongiosae eius
carnis adminiculo, qua lingua praedita est,
rerum sapores internoscit. Alex. – At quomodo
sapor gustandi seipsum afficit? I. C. – Quia succo
humorique permixtus seu rectius in humore
(eius enim qualitas quaedam est affectio)
constitutus, linguae admovetur, diffusus enim
cum humore gustum incitat, moxque species
eius et imago vi spiritus in primatem sensum
infertur. Quod, si forte in duro concretoque
corpore ut in sale sapor erit, non ante poterit
sensum movere, quam calore liquefactum et
dilapsum diffundatur. Horum omnium ratio
ea est, quia siccitati nulla competit actio, haec
enim solius viventis est, illa vitam non habet,
abijt enim innatum calidum et humidum.
Alex. – At qui sunt sapores qui gustum afficiunt?
I. C. – Acer praecipue, qui in tenui sicca calidaque
materia cum consistat, linguam et os acrimonia
ferit atque compungit simulque calefacit
et interdum quasi exurit, ut piper, piretrum,
euphorbeum, sinapis. Igneae namque naturae
particeps acer est sapor. Quare introsumptus
meatus aperit, crassos humores attenuat; extrinsecus
corpori insidens, cutem rarefacit,
humores elicit resolvitque. Acidus etiam, cum
emanet ex tenui siccaque materia (cuius vel
calor insitus a putredine expiravit ut in aceto,
vel frigidior intemperies tenuitati ab origine
comes est, ut in malis citreis, quibusdam prunis
et cotoneis) gustum penetrat et tenuitate
ferit, sed citra ullum caloris sensum, imo refrigerat.