De Admirandis, Pag. 362
 
Vanini, De Admirandis

/p. 362/ velut de Helia ferunt, coleretur, vel ut etiam

deprehensus, opinionem, imo admirationem sui

ob fortitudinem hominibus relinqueret”». I. C. –

Quaeso, mittamus has nugacissimas fabellas.

Alex. Eia de Ethnicorum Religione nunc

aliqua. I. C. – Empedocles arbitratus est Deum

esse quatuor naturas. Heraclides coelum et

terram. Thales aquam, Anaximenes aëra,

Crotoniates, Socrates, Xenophon, Xenocrates

Solem, Lunam et sidera. Alex. Fabulosa haec

sunt et miror cur tam docti viri tam indocte

de Deo senserint. Finita namque cum sint haec

omnia, summum principium independens,

quod Deus dicitur, esse nequeunt. Sed divinus

Plato quid censuit? I. C. – Ille non est veritus

asserere mundum esse Deum. Alex. – Quam ob

causam vir tam divinus adeo foede dilapsus

est? I. C. Cum nihil agnosceret perfectum nisi

Deum et crederet mundum esse perfectissimum,

coactus est eundem facere Deum ac

mundum. Alex. Mundum sane perfectum

dixerim, nihil enim ei deest, alioquin primum

efficiens esset in opere perpetuo imperfecto,

quod nesciverit aut nequiverit absolvere.

Quod est ridiculum et impium; esset enim imperfectus

ipse, neque posset opus efficere sibi

dissimile, quod semper intra pensum esset.

I. C. Empedocles agnovit in mundo generationem

ut interea servetur perpetuitas. Si autem

perfectus existeret, nihil in eo fieret novi,

hoc enim generatio est. Alex. – Aliquid vero

simile prae se fert haec Empedoclis ratio. I. C. –

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum