/p. 408/ videmus. Alex. – Mira narras. I. C. – Nonne sub
aestivo sidere quotidianis constat experimentis,
aestuosa febre correptos extranei idiomatis
voces edere? generosum meracissimumque
vinum affluenter haustum, homines, quamlibet
stupidos, disertos reddit? quod bene novit
Horatius cum scripsit:
Foecundi calices quem non fecere disertum?
Sic in Thraciae regione aditus erat Libero Sacer,
ex quo vaticinia et oracula reddi solebant:
at eius templi Antistites, non nisi vino affatim
epoto, res peragebant. Acuit sane mentem vini
calor, sopitosque spiritus expergefacit, qui
in cerebrum delati, quae in eius latebris voces
delitescunt, in apertum proferunt. Quapropter
Apostolos varijs linguis loquentes veteres Philosophi
cum exciperent, ebrios temere dixerunt,
ut Divus Lucas his testatur verbis: «Alij irridebant
eos, dicentes quia musto pleni sunt». Pari ratione,
ubi melancholici morbi vis et impetus cerebri
sinus implerunt, mentemque ac spiritus
tum vitales tum animales concitare coeperunt,
eas proferunt voces, quae in intimo recessu
latitabant. Alex. – Quid haec ad sacrosanctae
aquae aspersionem? I. C. – Si variarum
linguarum elocutio melancholicis accidit, quia,
ut probavimus, humorum ferocia, tanquam
face subdita, illorum mens exardescit atque
spirituum concussione ex insita sibi omnium vocum
notitia peregrinas alias voces extrudit,
quid mirum si aqua frigida capiti admota
morbi fervorem, qui sua vi varias inde