De Admirandis, Pag. 469
 
Vanini, De Admirandis

/p. 469/ ex ijs autem tetros effici spiritus materiae qualitas

praeostendit. Praeterea ex superstitione ieiunant;

ieiunantium autem anhelitum ingratissimum

esse et Philosophus dixit et unusquisque

quotidie in se experitur. Insuper strigae

illae pessimae invisunt cimiteria et funera

defunctorumque corpora pertractant, ex quibus

cum exhauriant putridum odorem, non

mirum si consimilem ipsae spirent. Ad haec inhabitant

in vallibus limosas casulas et sub nucum

arboribus noctu immorantur. Illarum

autem umbra cum sit turbulentissima (vapores

enim attrahi nequeunt a Sole ob frondes

spissas) eis obest maxime in nocte ob circumstantis

aëris frigiditatem et cerebri etiam.

Evocati enim sunt tunc temporis ab anima spiritus

ad cibi concoctionem, a coena enim illae

eo confugiunt ut et plurimum, currentes et

quasi Libero patri orgia celebrarent debacchantes;

qua de causa pori aperiuntur, in quibus

facile postea cum ad nucum umbras perveniunt,

tetri illi vapores penetrant et putredinem

in eis congenerant, hinc crebris obnoxiae

iacent aegrotationibus. Rustici vero in

peccati poenam id accidere putant, etsi adulteros

et homicidas conspiciant robustos atque

valentes. Alex. – Esto. Quid inde? I. C. – Cum pessimum

spirent anhelitum molliusculos iuvenes

tacite inficient, quare in puerulos maxime

suam potestatem exercent, non ex Daemonum

mandato, nullam enim in peccati expertes,

quales sunt pueri, iurisdictionem obtinet, sed

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum