De Admirandis, Pag. 479
 
Vanini, De Admirandis

/p. 479/ Ille dedit certae lintea plena fugae

Omnia fecisti ne te ferus ureret ignis

Longus et invito pectore sedit Amor

Vertere tu poteras homines in mille figuras

Non poteras animi vertere iura tui.

Deinde concludit:

Ardet et assuetas Circes decurrit ad artes

Nec tamen est illis attenuatus amor.

Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,

Deme veneficijs carminibusque fidem.

Occalluerunt tamen hae opiniones de ligandis

atque solvendis amantibus in hominum animis

adeo tenaciter, ut etiam electi ad sapientiam

spiritus in errorem, si fieri posset, collabi

videantur. Nam et divus Aristoteles[1] videtur

his fabulis quodammodo adstipulari. In libro

De natura animalium sic scribit: «Remoram errore

nonnulli pedes habere prodiderunt, expers enim omnino

est, sed quoniam habet pinnas pedibus similes,

hinc fit, ut pedibus instare videatur. Pisciculus quidem

hic est saxis assuetus, nomen a remorandis navibus

adeptus, utilis ad iudiciorum causas et amatoria

veneficia». Vindicat tamen opinionem suam

ab huiusmodi ineptijs hac clausula: «Ut aliqui

volunt». Ex vulgi etiam sententia loquitur in

sexto libro cum hippomanem a veneficijs peti

docet, nam in octavo libro, cap. 24,[2] videtur innuere

huiusmodi excantationes esse muliercularum

deliria atque figmenta. Albertus Magnus[3]

huiusmodi insomnijs subscribere non est

verecundatus: «Si virga – inquit – lupi in alicuius

viri vel mulieris nomine ligetur, non poterit coire donec

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum