/p. 481/ Quare eo primo agendi instrumento sopito et
sensus etiam, qui tanquam satellites eius affectionibus
accumbunt, consopiri necesse est;
imo nec sensuum vires durare et sufficere operi
possent, ideo vacationem ab opere feriarum
vice expetunt. Sensuum autem officinis defessis,
necessario somnus obrepit. Sed quaenam te
movet ratio ut contrarium affirmes? Alex. –
Quia ubi cibi nulli assumuntur, caput non occupatur
exhalatione; ab hac autem fit somnus.
I. C. – Quid, si ioci ergo, id negarem? Multa exhalatio
in cervo, hic tamen parum obdormit.
Alex. – Forsitan ob cerebri siccitatem. I. C. –
Siccissimum felibus cerebrum – inquit Scaliger –
ijs diutius aut frequentius pauca sopiuntur
animalia. Quid siccius – inquit idem – lacertis
et serpentibus? Ijs tamen vix satis sunt quaterni
menses ad somnum. Alex. – An cervus parce
somno utitur, prae meatuum angustia, quae multos
vapores sursum rapi prohibet? I. C. – At
unde conijcis meatuum obsessa itinera et angustis
effecta incommodiora? Sane, si angusti ei
essent meatus, careret cornibus; haec enim a
vaporibus fiunt. Alex. – A te igitur sic edoctus
dicam cervum non multum somni capere, quia
vaporum nubes in cerebro non residet, sed ulterior
fit ad exeundum, unde cornua conformentur;
ita erit eius cerebrum quasi portorium
quoddam, quo delatae merces, per id alio
transferantur, non tanquam apotheca, in qua
reponi debeant. I. C. – Acute profecto; sed quid
inde deducis? Alex. – Multa tibi insomniorum