/64/ 0 acutum hominem! Martem et Lunam
Sol et Iupiter destruunt; imo Iupiter et
Mercurius, sub quibus Christiana religio constituta
cum sit, ex tua opinione, Gentilium
sectam Marti et Lunae subiectam evertit.
Concludis deinde: «Ob hoc Christiani erigite
capita». Imo erigunt et te disceptantem audiunt,
In Ptolemaeum, libro 2., De astrorum iudiciis, text. 54.,
fol. 369., in praefatione ad Christi nativitatem: «Naturaliter
Lex nostra est Lex pietatis, iustitiae, fidei, simplicitatis,
charitatis, optimeque instituta, nullumque
habitura est finem, nisi post reditum eclipticarum,
in quo fiet novus status universi, in saeculi scilicet
consummatione. Everteturne Lex Christiana
a Marte, quia complures occidit Martyres?
Nequaquam: imo illorum sanguis Ecclesiae
semen est, ut ait Beatus Cyprianus.
De trigonorum fabellis hic non disputo;
nam in Apologia pro Mosaica et Christiana
Lege abunde de Astrologorum arcanis
disseruimus.
Schisma Anglicanum Marti et Mercurio,
ex Ariete in Britannia praedominante, adscribis.
At falsissimum esse deduco ex tua sententia.
Nam, in libro 2. In Ptolemaeum De astrorum iudiciis,
text. 12., fol. 254., «Inveniuntur ‑ inquis ‑ regiones
distantes magis similes inter se eventibus et moribus
quam propinquae, veluti Britannia et Iudaea.