/66/ illamque, quibuscunque possunt rationibus,
erga extraneos ostendant, praecipue
vero in ipsum Hebraeum, quem per 2. annos
magnificis impensis aluerunt ut Christianam
religionem amplecteretur.
Addis, Cardane, Legum mutationem succedere
in Anglia et in Iudaea. In Anglia quidem
verissimum est; in Iudaea vero minime.
Nam, a suae Legis primordio ad hodiernum
usque diem, Messiam suum expectant.
Praeterea Anglicani schismatis aliam reddis
causam in expositione geniturae Henrici
octavi, quae coniuncta est genesi Eduardi
sexti eius filij, et est prima in ordine.
De Henrico igitur hoc iudicium profers:
«Fuit Venus cum cauda et lampade, stella naturae
Martis, et Luna in occiduo cardine in Martis
dignitatibus. Mars vero in Virgine, infelici signo,
et quadrato Iovis infelicis. Mutavit praeterea Legem
ob hanc causam Pontifici Maximo succensens. Id
contigit ob Veneris situm, et ea quae illi adhaerere
diximus».
In Lutheri genitura erravit Cardanus.
Nam diem 22. Octobris anni 1483. illi natalitium
facit, cum tamen natus sit die 10.
Novembris, hora prima ante mediam
noctem, ut habet calendarium Eberi, ut