Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 116
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/116/ perdurant, ut in plantis et animalium generatione

conspicitur. Multo minus asserendum

est vitia esse proprium quid hominis, virtutes

vero quid ab homine alienum. Nam homo,

qua homo, intellectivus est et rationalis.

Ratio autem, cum sit ad virtutes accommodata,

si ipsas sectabitur, sua sequetur. Sin autem

vitiis corporisque voluptatibus sese addicabit,

beluae potius quam hominis speciem

nomenque feret, cum aliena beluina nimirum

insequatur.

 

 

EXERCITATIO XIX

Pro ultimi argumenti solutione.

 

Sic inferebatur: Deus vult misericordiam

et poenitentiam, igitur et peccata.

Respondeo non admittendo consecutionem.

Ad probationem: Peccata sunt media ad

illas virtutes exercendas pernecessaria. Dico

id esse falsissimum. Etsi enim peccaret nemo,

Dei tamen misericordia semper maneret et

magis se magisque ostenderet, non quidem

in condonatione culpae, siquidem per hypothesin

foret nulla, sed in creatione, conservatione,

sustentatione praeservationeque a

tot imminentibus vitae periculis adversitatibusque;

quinimo futurum esset ut uberiores

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES