/118/ eo eram pro Catholicae Ecclesiae auctoritate
defensanda effundendi sanguinis
desiderio accensus et inflammatus ut mihi
a Deo immortali vel maius donum aut melius
contingere nullo modo potuisset. Ita
quidem, si non superiorem, inferiorem certe
nullo martyre propriae conscientiae testimonium
me iudicavit et confratrum, qui mecum
in eodem erant xysto et theatro fortissimi
et digni sane qui tale Deo spectaculum
exhiberent. Quare, cum martyrij perfectio
ad charitatem tanquam lydium lapidem
examinetur probeturque, dico, cessante tyrannorum
saevitia, martyrij virtutem nullatenus
deficere, modo charitas christiana
non extinguatur.
Quod, si velimus concedere misericordiam
et poenitentiam non posse absque
praecedentibus peccatis existere, cogemur
profecto asserere has virtutes non esse a
Deo intentas de principali (ut dicitur) intentione.
Non enim Deus vult absolute hominem
poenitere, quando id in Deipara noluit,
sed sub conditione, si peccaverit; nec simpliciter
indulgere homini paratus est (nec
enim Christo Domino indulsit) sed poenitenti
duntaxat.
Instabis: Si hae virtutes non sunt per se intentae,