Tommaso Campanella, Prima delineatio defensionum, p. 122

Precedente Successiva

Prima delineatio defensionum
fratris Thomae Campanellae

Iesus, Maria.

Divinae litterae, unde omnis lex pendet et quibus repugnans
est falsa etc., rebellionis crimine non notant, nisi eos qui malevolentia
vel ambitione arma contra regem iustum ceperunt, sicut Siba,
filius Broch, contra David et Core contra Moysen; eos autem
qui consumarunt rebellionem prophetiam sequentes non damnant
crimine maiestatis, quamvis essent pravi. Non enim Ieroboam,
sequens praedictionem Ahiae Silonitae, separans decem
tribus a Roboam iusto possessore, fuit rebellis apud Deum et homines
probos, quamvis postea apostataverit a fide. Nec etiam
fuerunt rebelles qui regnum eius invaserunt nutu prophetarum,
nec Iehu occidens regem Israël et omne semen eius, sequens
prophetiam Eliae, nec Ioiada occidens Athaliam pro semine David,
cui fato et oraculo debebatur regnum. Frater autem Thomas
Campanella, et qui recta mente illi adhaeserunt, non ambitione
nec malevolentia fuit motus ad conspirandum, si forte conspiravit,
sed prophetiam sequens humanam et divinam, nec conspiratio
eius fuit contra Regem, sed cautela quaedam contra incursiones
barbarorum et ammonitio conterraneorum ad retinendum sese
incolumes in montibus, si fato evenissent quae praenuntiabatur:
non ergo est rebellis, nec morte dignus.
Quod non ambitione regni hoc fecerit, ex eo patet, quod nemo
ambire potest per voluntatem practicam impossibilia, etsi per speculativam
ambiat; idiota enim saecularis, etsi ambiat papatum,
non tamen pro illa ambitione operatur. Unde sanctus Anselmus

Precedente Successiva