Tommaso Campanella, Syntagma, p. 44
Cecini item Elegias de propriis et
amicorum aerumnis, rhytmos
etiam prophetales et psalmodiam quadruplicem de Deo et
omnibus eius
operibus; atque hac poëtica ratione roboravi etiam amicos, ne in
tormentis
defìcerent.
Scripsi praeterea Aphorismos
politicos, quos deinde in capitula distinxi
et politicam scientiam condidi,
addidique Oeconomicam valde utilem, et
Ethicam denuo instauravi iuxta doctrinam primalitatum, adiecique
Ideam
reipublicae, quam voco Civitatem Solis, longe
praestantiorem quam sit
Platonica aut alia quaevis; quod opus, sub nomine Philosophiae realis
in quatuor partes sectae, editum est Francofurti, opera Tobiae Adamì,
anno
1620, ni fallor, Latina lingua, licet etiam Italica prius scriptum fuerit.
Praeterea scripsi librum De monarchia Hispanorum Italica lingua,
laudatum
a te in erudito opusculo quod adversus fratres Rosaceae Crucis
edidisti, et ab omnibus Germanis, qui ipsum propterea lingua ipsorum
vernacula
edidere, quamvis Italica et Latina ex Gasparis Scioppii et Christophori
Flugii
musaeo in omnium ferme manus pervenerit.
Composui paulo post Articulos prophetales quindecim pro defensione
dictorum meorum, unde ansam
arripuerant faciendi me reum maiestatis,
et hoc ex dictis prophetarum, Sibyllarum
et sanctorum, et ex politica
et astrologica praedictione; ostendique clavem
Scripturae sanctae et