Tommaso Campanella, Syntagma, p. 70
circa pugnas verborum scholae, quoniam historiam rerum, super
qua
fabricatur scientia, ignorant, unde a rebus ad verbositatem convertuntur.
Qui
cosmographiam scrìbunt, navigationes et itinera, et inventarum
regionum historiam
prae oculis habeant. Qui moralem scientiam et
politicam ac oeconomicam, historiam
civilem praenoscant nationum et
mores gentium, ac mutationes et formas vivendi, et
varia regimina tam
familiarum quam civitatum et regnorum, simulque victum ac
vestitum
et artes hominum et cultum agrorum; alioquin haudquaquam certam
scientiam de his facere poterit, quoniam ex individuis universalia fiunt,
quae sunt
principia scientiarum.
Secunda. Veritatem historiae examinabis per testes non
deceptos neque
deceptores: tales autem sunt historici qui visu et auditu aliisque
sensibus
hauriunt veritates.
Tertia. Nulli philosophorum aut legislatorum
sectae ita inhaerebis, ut
putes ipsos ab errore fuisse immunes: omnis enim homo
mendax aut
ex ignorantia aut ex malitia aut ex timore, solus autem «Deus
verax».
Quod autem testimonium sit a Deo, sic explorare poteris, aspiciendo si
est in rerum natura, qui primus Dei codex fuit, quod narratur, vel in
libris sacris
probatis per miracula, per sanguinem, per prophetiam, per
sanctitatem, per
successionem et communicationem charismatum, ut
in principio Metaphysicae ostendimus; nam de caetero quicumque alicui
philosopho ita
adhaeret, ut credat illum non posse errare, is ad veritatem
ineptus sit et ad
meliores scientias truncus.
Quarta. Omnium hominum libros lege, nec statim respue
quae tuo
intellectui dissonant; multas enim veritates invenimus quas
reputabamus
ante inter mendacia, ut quod sub aequatore non erat habitatio,
quod
alterum terrae hemisphaerium non extabat: qua sane in opinione graviter
errarunt philosophi, poëtae ac nonnulli theologi. Quare magis semper
est credendum
testificantibus quam opinantibus, ut magis Columbo
quam Lactantio et Procopio, et
magis Petro testificanti de Christo quam
Luciano opinanti: multa enim videntur
impossibilia quae tamen veraciter
extant. Ac propterea, cum tu, Naudaee charissime,
multos illustres
viros non fuisse necromantas in Apologia
tua contendis, sed ignorantium
esse figmenta qui, non assequentes rationem
rerum, dicunt supernaturaliter