Tommaso Campanella, Syntagma, p. 88
satis ubique fideliter ea referens, quemadmodum etiam divus Thomas ex
Simplicii, Eustratii, divi Augustini et Gellii auctoritate confirmat.
Praeterea in
Metaphysicis potius est grammaticus quam philosophus, et
consumit decem libros in prooemio dicendorum, repetitque alibi saepius
prolata; et
in duodecimo loquitur de metaphysicis, idest de primo ente
et intelligentiis
motricibus orbium ex Eudoxi et aliorum placitis, multos
errores committens,
additque de sublimibus paucissima, nisi ubi aliena
tradit; atque cum ex diversis
auctoribus philosophemata sua depromat,
saepe in contradictionem incurrit: sic duo
principia activa, ergo etiam
duo elementa ex illis constituta ponit cum Parmenide,
deinde quatuor
elementa cum Ocello, cuius etiam verba mutuatur. Alibi quoque
scientiam
ex sensibus haurit cum Democrito, atque sensibilia natura ponit.
Mox
cum Platone negat sensilium scientiam facitque aeternorum tantum
in intellectu.
Quapropter vide, Naudaee, quantas in angustias summus
iste vir agitur, dum ex aliis
exscribit. Melius vero hoc intelliges, si
quae deinde dicit contraria iis quae de
sensibus habet, consideres; item,
quae de imaginante et opinante ac memorante
anima, velut et de sensu
communi, quae omnia accepit ex Platonis Thaeeteto. In Logicis denique
superfluus est
tractatis et mancus in tractandis; neque enim de definitiva
et divisiva arte, neque
de sex praedicamentis quidpiam dixit.
Plato vero sapiens probatur et quidem
conscius, quod certa scientia et
ex toto non habetur, sed tantum opinio et ex
parte. Scripsit omnia dialogistice,
ut intelligeremus illud modo sciri quod ad
invicem loquendo
enunciamus, non autem res cognosci in se sicuti sunt. Ad ideas
quidem
se confert unde scientias hauriat, sed in medio itinere nos relinquit.
Parmenidis
sententias et Pythagorae ut plurimum secutus videtur in arduis,
cum
in physicis Timaeo prorsus consentiat, sibi tamen magis constat
quam Aristoteles,
et quae accepit suo auctori tribuit. Praeterea totam
physiologiam in Timaeo, libro parvulo, longe clarius et unitius expressit,
quam Aristoteles divisam in partes, quasi corpus Osiridis. In reliquis autem
dialogis videtur de cunctis quasi sermones facere, non scientiam tradere,