Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 520

Precedente Successiva

Propter tyrannidem vero, ex dictis ac dicendis manifestam, debet
Imperium ab Austriacis subtrahi:
Primo, quoniam datum est Imperium principibus Germanis, ut
possent eligere quencumque iudicaverint Ecclesiae utilem: ipsi vero
astu et vi electores cogunt ut perpetuo eligant Austriacos, et haereditate
possident in duodecim iam fere hactenus Austriaci, quod est
principibus catholicis commune. Duo enim sunt dona Christi, ait lex,
sacerdotium et imperium, et utrumque conferendun electione propter
merita, non haereditate propter vim.
2. Quoniam contra ius et fas, teste Baronio et continuis malis ex
hoc exortis, retinent dominium super clerum in Sicilia, et spolia et ius
datum solis Normandis regibus ab Urbano II et successoribus, non
etiam extraneis, deinde occupatoribus per violentiam et dolos, ut historiae
testantur. Item, quoniam tenent utramque Siciliam et Sardiniam,
feuda Ecclesiae, per vim.
3. Quoniam Austriaci non utuntur Imperio propter Ecclesiae
bonum nec propter bonum Imperii, sed tantum ut sit peculium regno
Hispanorum impinguando, amplificando et sublimando tyrannice
super Ecclesiam et principes et respublicas Christianorum.
Quod non propter Ecclesiae bonum, ex dictis probatum est. Item
ex eo quod tenent regna quae spectant ad Ecclesiam Romanam,
eiusque vassallos crudelissime tractant et non gubernant eos, sed
utuntur eis eorumque viribus ad aliorum regna occupanda,
extrahentes bona terrae, pecuniam, arma, milites ad moriendum pro
eis, adeoque vexati et diminuti sunt, ut sub Turca potius, quam sub
rege Christiano vivere dicantur, sicut patet in

Precedente Successiva