Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 522

Precedente Successiva

libello Lamentationis Neapolitanorum. Quibus de causis iuxta canones et
doctores privari dominio merentur.
2. Adde violentam monarchiam supra clerum in Trinacria, quem
etiam in regno Neapolis tractant quasi plebem.
3. Et extorsionem iurium, et invasionem Romanae Urbis sub
Carolo V et Philippo II, et praesentes comminationes.
Quod autem non propter bonum Imperii, ex eo constat, quoniam
nihil Imperio hucusque aggregaverunt Austriaci, sed quidquid capiunt
a Turcis vel haereticis, Austriacae familiae adiudicant donantque, ut
Bohemiam, Hungarie particulam, Palatinatum et alias urbes, quas
Marchio Spinola occupavit. Idque magis patet ex Hispanismo,
namque feuda italica non pro Imperio recuperant, et si quo defectu
haeredis aut per rebellionem devolvuntur ad Imperium, aggregant ea
Hispanicae Monarchiae. Sic Carolus V ademptum Ducatum Mediolanensem,
Imperii olim sedem et feudum, tradidit Hispanis. Item Finalium
et Monachum in Liguria illis adscripsit Rodulphus Austriacus.
Adde Portum Herculeum et Talamonium, Populoniam, Pontremolim,
Corregium, Mirandulam, et quidquid tandem Imperio obvenit,
datur Hispanis. Similiter in Germania captae urbes et Palatinatus,
quamvis in visceribus Imperii, traduntur Hispanis, sub Matthia et Ferdinando
Austriacis imperatoribus.
Ast et hoc tempore pessimum exemplum dat Ferdinandus II, dum
Mantuam, iure haereditario pertinentem ad Ducem Nivernatum,
occupare, ut

Precedente Successiva