Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 10, p. 252

Precedente Successiva

hoime. Et cum fuisset ligatus per pedes, dicebat hoime che mi ammazzati.
Et cum sibi diceretur ut deponat simulationem, Dixit non frate,
non frate, non frate, hoime che son morto, Mille, et sei cento, et
cum Minister ipsum tangeret vociferavit dicens non mi toccare
che sij squartato, mò mene vado frate.
Et pluries per Dominos monitus ad deponendum simulationem,
dicebat hoime che son morto, Et cum audivisset sonum tubittarum
tiremium existentium in molo prope Castrum novum,
dicebat sonate, sonate, son ammazzato frate.
Et monitus ut deponat simulationem, dicebat videns portam
camerae apertam, aprimi, et conversus ad ministrum dicebat è frate,
è frate.
Et sibi dicto ut deponat simulationem, nihil respondit, sed per
aliquod spacium temporis stetit taciturnus, capite curvato, et deinde
tactus à ministro ad illum conversus dixit è frate, Et continuavit
spacio unius horae capite, et pectore inclinatus permanere.
Et sibi dicto ut cum effectu deponat simulationem, nihil respondebat.
Et pluries fuit monitus si vellet descendere, quia solvetur, si intendit
jurare, et respondere Interrogatorijs faciendis formiter; et
alias factis, et faciendis, tantum capite annuit, sed noluit dare responsum
affirmative, vel negative.
Et quia dicebat, mò mi piscio, et volebat descendere ad effectum
predictum, et fuit descensus, et postea dixit, mò mi caco, et
fuit asportatus ad locum necessarij, et postea fuit ductus ante presentiam
dominorum.
Et per Dominos Interrogatus, quomodo vocetur, - Respondit mi chiamo
frà Thomaso Campanella.
Interrogatus de qua patria sit oriundus, et cujus etatis, - Nihil Respondit
ad Interrogata.
Tunc Domini mandarunt eundem fratrem Thomam Campanellam
poni in tormento predicto, et jam fuit positus, et accomodatus

Precedente Successiva