Luigi Firpo, La Congiura di Calabria, doc. n. 10, p. 254

Precedente Successiva

modo predicto qui dicebat mò mi ammazzati hoime, hoime,
et tacuit.
Interrogatus, ut deponat simulationem, nihil respondit ad Interrogata,
sed quia minister ei dicebat non dormire, ille conversus ad Ministrum,
dicebat sedi, sedi alla seggia, taci, taci.
Et cum ei loqueretur minister, respondebat zitto zitto frate mio.
Et cum per Dominos sibi fuisset dictum quod respondeat ad
Interrogata scilicet cujus patriae sit oriundus, et ejus etatis, - Respondit,
aiutami frate et tacuit.
Et sibi per Dominos dictum quod deponat stultitiam, et respondeat
ad Interrogata, - Nihil respondit ad Interrogata, sed tacebat.
Et per Dominos pluries monitus ad deponendum stultitiam, et
ad respondendum ad Interrogata, et de pluribus Interrogatus nihil
respondit, sed tacebat.
Et cum stetisset in dicto tormento continuato tempore, et esset
hora vigesimaquarta fuit per Dominum Interrogatus, ut petat aliquid à
Dominis, qui crullando ejus caput dicebat hoime hoime, et tacuit.
Et Domini ei dixerunt ut deponat stultitiam, et respondeat ad
Interrogata, qui aspiciens Dominos vociferabat dicens, hoime.
Et pulsata prima hora noctis fuit ei dictum per Dominos, ut
deponat stultitiam, et ad Interrogata respondeat, cujus etatis sit, et
de qua patria oriundus, aspiciebat dominos, et vociferavit dicens
non fati, che ti son frate, et tacuit.
Et sibi dicto per dominos, ut tandem deponat stultitiam, et ad
Interrogata respondeat, dixit datimi à bere, et sic fuit eidem datum
potum, et postea vociferavit dicens aiutami gioya mia.
Et per dominos pluries monitus ad deponendum stultitiam, et
ad Interrogata per verbum sic respondeat, tacebat, sed videbatur
accurate intelligere, et percipere verba, et monitiones, quae eidem
dicebantur et fiebant, et postea dicebat Cicco volo l'ammazzò.

Precedente Successiva