Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 516

Precedente Successiva

in vestra bibliotheca apostolica conservatae testantur.
Sed potestas haec non defaeta, sed amplificata apud summum Pontificem
remansit et confirmandi et consecrandi et coronandi et meliorem
praeferendi et providendi et iudicandi de Imperio et electione ad
aedificationem, non ad destructionem, ut Can. et historia tradit. Unde
S. Thomas ait, quod electio Imperatoris data Germanis summo Pontifice
tantum durabit quantum Romana Ecclesia, quae supremum gradum
in principatu tenet, Christi fidelibus expediens iudicaverit etc. In
quo casu, scilicet pro bono Ecclesiae universalis, Vicarius Christi videtur
habere plenitudinem potestatis, cui competit dicta provisio, ait,
iure divino, etc., et naturali, etc., et positivo, etc., idque probat autoritatibus
S. Scripturae, quae etiam sunt in Can., et deinde ex confessionibus
Imperatorum, praecipue Constantini Magni et Caroli Magni,
scripto et factis id adstruentium.
Propter duas autem causas censet D. Thomas et canones posse
transferri Imperium, quae uniuntur in unam, quae est bonum universae
Ecclesiae: prima propter peccatum, id est, scismatis vel haeresis;
secunda propter tyrannidem.
Si primum spectes, manifeste domus Austriaca rea Imperii
amittendi est: nam, cum posset Carolus V et deberet, etiam exhortatus
a principibus et prelatis et cardinali Caietano, opprimere Lutherum
haeresiarcham (cuius veneno 40 fere regna mortua sunt, abscissa a corpore
Christi, quod est Ecclesia), noluit, sed servavit, imo neglexit
audire ab Ecclesia, utrum infideli et bacchanti contra fidem sit servanda
fides, nec saltem cohibere per exilium aut carceren, ne noceat,
sicut prisci Imperatores fecerunt,

Precedente Successiva