Tommaso Campanella, Syntagma, p. 56
Seraphini Nucerini, curatoris mei amantissimi, cui me ipsum
quoque
debeo. Item Consultationes pro Regni censu augendo supra millionem
absque damno Regni
vel Regis, sed cum utriusque et populorum emolumento;
prima siquidem illarum ponit
in frumentis pretium mediocre,
secunda exigit quod populis commodius est pro
tributo, tertia denique
aufert usuras, et cultum terrae fructusque multiplicat.
Atque hoc opusculum
vulgari sermone scriptum et omnes iam dictos libros
Scioppius
a me accepit anno 1608, cum venit missus a Paulo V summo pontifice,
meam tractaturus libertatem. Dedi etiam et Atheismum
triumphatum:
hunc enim titulum ipse fecit libro, quem ego vocarem Recognitio religionis
secundum omnes scientias contra antichristianismum
Machiavellisticum.
Praeterea, quoniam tunc incoeperat rumor Venetus et
contra quosdam
ecclesiasticos interdictum, scripsi tres libros, videlicet Monarchiam Messiae,
Venetiset aliis
principibus ex hac occasione utilissimum. Item libellum
pro Papa iuxta canones et
politicam optimam; ac demum alium libellum,
Lamentationes vocatum, instar Threnorum
Hieremiae, mala futura
in toto orbe, si dissidium illud amplius duraret, nunciantem
per oraculorum
et Scripturarum enucleationes. Scripsi item opusculum De peste Coloniensi,
quae tunc grassabatur, ad nobiles
Henotos, rogatus a Scioppio,
et Remedium contra luem veneream,
et aliud Ad extrahendum hydrargyrium
visceribus et ossibus unctorum intrusum, per cucurbitulas aureas,
de quibus in
Medicina. Item Contra frigus inalpinum
Scioppio perambulaturo in Germaniam
dedi opusculum, et Contra surditatem et herniam. Item postea
feci quasdam Responsiones ad regem Britanniae; multas praeterea scripsi
epistolas
Scioppio et dominis Fuccaris meam libertatem negotiantibus,