Tommaso Campanella, Aforismi politici, p. 92

Precedente Successiva

religione teneat coniunctos et copulatos, et eiusmodi imperio
praeditus est a Deo.
Adde, quoniam gladius principum christianorum est ad
nutum Pontificis exercendus, ideo, si boni principes suo
capiti adhaerent, perfectissimum ac tutissimum constare
dominium, sin minus contra etc.
8. La communità dei corpi ha il secondo luoco nello stringere
e per essa il Turco commanda a Maomettani, Giudei
e Cristiani, perché sono di corpi uniti sotto il suo impero,
benché d’animo divisi per religione.

Imperfecta autem coniunctio est atque societas ubi animi
solum bona non vero et corporis et fortunae quoque communia
sunt.
Imperfectior vero longe est ubi corporis solummodo bona
non et animi et fortunarum communia sunt.
Ubi nihil horum commune est, nulla omnino potest esse
societas.
Civis est qui sub alicuius vivit imperio.
Optimus qui cum suis civibus omnibus bonis coniunctus.
Qualiscumque qui vel uno vel altero bonorum genere civibus
suis coniunctus est.
Imperium optimum cum quis civibus imperat omnibus bonis
coniunctis ac sociatis.
Minus bonum cum quis civibus imperat quibusdam modo
rebus sociatis.
Civis est qui vivit in societate quadam hominum.
Civis est socius bonorum.
Civis optimus, quia omnia confert ad salutem reipublicae;
quando opus est, quin bonum dicas oportet, qui propriis bonis
commune anteponit. Non enim omnia confert ad salutem
reipublicae, sed sufficit ut nullum privatum bonum bono

Precedente Successiva