Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 528

Precedente Successiva

Luthero non credere, ac caeteris haeresiarchis, nisi politice contra Austriacos,
quorum abiecto metu et illos et Olandenses rationabiliter speramus
fore Catholicos.
Praeterea saevissima bella, tamque diuturna, in Germania non
aliunde ortum habent et progressum quam ex cupiditate Austriacorum
continuandi Imperium in sui ipsorum familia pro Hispanorum
dominatu, qui, hac praetentione destituti, in novum Orbem ad propagandam
fidem vires tam validas et copiosas, quas pro uno passu terrae
in Italia exitio dederunt, extenderent extendissentque: nec Olandensibus
haereticis illuc navigantibus oves Christo acquisitas proderent.
Necesse est ergo ut Sanctitas Tua interminabili bello Germanico et
detrimentis Catholicae fidei finem imponat, creando motu proprio
regem Romanorum. Quod autem facere possis ac debeas pro
communi bono, supra dicta iura et S. Thomas et canonistae omnes
docent, etiam ex antiqua consuetudine fundata in eo: «Pasce oves
meas», etc. Et «quodcumque ligaveris et solveris», etc. Et «posui Te
super gentes et regna», etc. Et 2. Corinth. 10: «In promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta», etc. Vide Augustinumm
super hoc. Et 1 Corinth. 6: «An nescitis quod etiam angelos iudicabimus?
quanto magis ista saecularia». Isaias 60: «Gens et regnum quod
non servierit tibi, peribit». Et alia quae allegantur in cap. Solitae de
Maior
. Et in Can. Cuncta per mundum. Et Can. Romani principes. Et
Can. Pastoralis. Et Can.

Precedente Successiva