Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 526

Precedente Successiva

persequentium nostra ope liberatae reluxit, quo, nobis excommunicatis,
ipsi intra gregem Domini, custodia destitutum, quasi lupi grassarentur.
Sic Henricum IV, patrem meum, sub Clemente VIII ab Ecclesiae
reconciliatione arcere tentaverunt, ut possent de illa facere
quidquid vellent.
7. Amplius nosti, prudentissime Pater, quantopere Ecclesiae potentiam
et utilitatem odere Austriaci vel ex hoc, quod etiam ausi sunt
tentare Sanctitatem Tuam, non modo ut thesaurum largireris Imperio
et Hispanis, sed etiam Ducatum Urbini tuo nepoti, ne vires Ecclesiae
crescerent.
Tandem quod propter bonum commune, quae est prima universalis
causa apud S. Thomam et doctores, debeat transferri Imperium in
aliam familiam, ex iam dictis manifestum est: ut, scilicet, cesset haeresis
et tyrannis et bellum et Hispanismi elatio supra clerum et principes.
Siquidem protestantes Germani propterea Luthero adhaeserunt, ut
Carolo V moventi Catolicos contra illos, et pontificia abutenti auctoritate,
absque scrupulo ipsorum populi adversi fierent.
Nunc autem, si liberationis a iugo ipsorum spes affulgeat ac simul
fiendi iterum habiles ad imperii gubernaculum, redirent ad Catholicam
fidem: non enim ab Ecclesia sunt alieni propter Lutheri dogma,
quem factis negant, retinendo nimirum potestatem Electoratus datam
a Pontifice Romano (ut etiam ipsorum historici et diplomata fatentur),
quem Lutherus docet esse Antichristum, unde Antichristiani electores
ab eo autorizati apparent, nisi huic potestati renuncient. Itaque
convincuntur

Precedente Successiva