Tommaso Campanella, Monarchia di Francia, p. 530

Precedente Successiva

Omnis oppressus libere ad sacerdotum auxilium confugiat, et Ext. Unam
sanctam
. Et in Deuter. 17. Item, ex confessionibus Caroli Magni et
Constantini Magni, et Basilii, et Alberti, et Henrici, et aliorum Imperatorum,
allegatis in canonibus et a S. Thoma: qui insuper addit aliud
argumentum de lapide confringente monarchias in statua Dan. 2,
quod probatum est ex eventu. Item, addit gesta Zachariae papae et
Adriani cum regibus Gallorum, et gesta Innocentii III contra Othonem
IV, et Honorii III contra Federicum II, et Clementis IV contra
Manfredum regem, et Adriani I in Desiderium regem Longobardorum,
et Gregorii VII in depositione Henrici IV substituendo alterum,
sicut et Papa Formosus motu proprio fecit imperatorem Ducem Spoleti,
Vidonem, et reclamantibus regibus duobus et populo Romano.
Adde quae Pontifex in Regem Angliae interfectorem S. Thomae, et
titulos datos a Papa Regi Hungariae, et Lusitaniae, et Poloniae, et
Duci Etruriae, et Normandis in Italia, et coetera satis nota in magnis
necessitatibus pro bono Ecclesiae a tuis praedecessoribus gesta: quibus
tua et sapientior et fortior virtus. Facilitas et clementia maior in hoc,
quam in gestis priscorum Pontificum.
Eo enimx tandem facilius ac mitius tu te geres, quoniam non petimus,
ut prives Imperio Ferdinandum, sicut meretur; sed successione
indebita, iniusta, tantorum malorum causa, creando motu

Precedente Successiva