/115/ secernere nequeat: vitiis delectationem indidit,
non ut illorum irritamentis facilius
inescaremur, sed ut, illa tanquam syrenum
scopulos praeternavigantes, maiori cum gloria
ad coelestem illam Ithacam pertingeremus
atque ibidem maioribus delitiis verissimisque
voluptatibus exciperemur. Nec
virtutes ipsas omni exuit delectatione, imo
tantis cumulavit deliciis ut, licet magnis illas
acquiramus laboribus, acquisitis tamen
magno cum gaudio perfruamur. Contra, scelera,
in umbra atque ocio coacervata, laboris
et tristitiae infelicissimum sortiuntur exitum.
Cumque non ab initio sed a fine res sumat denominationem,
virtutumque finis sit optimus, vitiorum
autem pessimus, bonum autem per se amabile,
malum per se exosum sit ac detestabile,
atque hoc modo Deus voluit homines a vitiis
retrahere et ad virtutes adducere, illorum finem
malum, harum autem bonum oculis
uniuscuiusque obiiciendo. Nam, ut ait Aristoteles,
i Ethicorum, cap. i, quilibet agit propter finem et ad
bonum aliquod consequendum: quod, si
vitia facili negotio acquirimus, virtutes autem
perdifficili, vitiorum id deformitatem
et ignominiam, virtutum vero hoc excellentiam
praeostendit. Nam, quae cito fiunt, cito
pereunt; quae cum difficultate, diutius