De Admirandis, Pag. 4
 
Vanini, De Admirandis

/p. 4/ calumniae. Alex. – Obtrectatorum fastidia tuis

virtutibus multo minora esse iam eruditi viri

intelligunt. Quid quaeris? quid exoptas amplius?

Plus es apud sapientum iudicia consecutus laudis,

quam ut ne tantillum quidem bonae famae

per Aristarchorum detractionem et semidoctorum

censorum malevolam invidentiam

amittere tibi sit periculum. Habes quod perpaucis

bonis viris contingit: clarum nomen apud

Galliae Proceres. Passus es, quod saepe sapientissimi

viri, obtrectationem. A te id remotum est

quod ignavissimi complures obtinuere: argenti

nempe copia, vero philosophantium animorum

praecipitium. I. C. – Noli – te deprecor – vanae

gloriolae fuco deceptum, in ea me loca inducere,

unde pedem referre non liceat. Sapientiae

quidem studium me impellit, at rei magnitudo

me revocat. Alex. – Est aliquid amicorum et philosophiae

gratia audendum. I. C. – Si te mihi igitur

ducem praebueris, Sacrosancta Sophiae penetralia

adire non amplius tergiversabor. Alex. –

Ego quidem praeibo libens, abditissimas proponendo

quaestiones et difficultates. Tu respondendo

me sequere. I. C. – Libenter, quoad potero,

faciam. Alex. – Sic opto. I. C. – Rem igitur ipsam

auspicare. Alex. – Non excidit tibi memoria

mellitus ille Vatis Itali versiculus:

Né si comincia ben se non dal Cielo

A coelo igitur occipiamus. I. C. – Perplacet, mehercule,

sic enim et ipsi Coelicolae nostris aspirabunt

coeptis.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum