De Admirandis, Pag. 66
 
Vanini, De Admirandis

/p. 66/ adscribere, ea inductus ratione: «Pulvis, ubi factus

est ignis, non potest eo capi spatio, quo, dum pulvis esset, capiebatur,

quam ob causam partes eius tum densantur, ergo,

densationem illam cum partes eius pati nequeant,

erumpere». I. C. – At enimvero duae hic sunt rarefactiones:

una quae causa est illius condensationis:

non enim [pulvis] prope globum ferreum condensaretur,

nisi cum prius ad foramen ignescit,

mox etiam successive rarefieret. Altera coniuncta

est expulsioni; non enim exiret, nisi diffunderetur.

Praeterea densatio illa est ibi, non solum

causa secundaria, sed etiam per accidens,

quippe est privatio proprij naturalis ignis,

quod est raritas. Quonam igitur Naturae consilio

privatio proprietatis ignis efficiet impulsionem?

Fit enim, a forma appetente locum

suum. Ad haec rarefactio motus est, quo rarefacta

promovent conterminos suos;

densatio vero motus, quo densata suos contrahunt

terminos. Impulsio autem est promotio extremi.

Non recte igitur Cardanus a condensatione

motum illum confinxisse mihi videtur.

Alex. – Optime. Sed nunc videamus unde

fit impulsionis motus in balistis. I. C. A rarefactione,

inquiunt nostrates Philosophi. Scaliger

a condensatione, quandoquidem condensatur

arcus in balistis, ubi retunditur (brevior

enim fit, ergo contractior); ea de causa frangitur

aliquando, cum tenditur, quia rarefit.

Alex. – At rarefactio causa est, propter quam

deinde arcus retundatur atque condensetur.

I. C. – Sane nullo in genere causae reponi posse

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum