De Admirandis, Pag. 67
 
Vanini, De Admirandis

/p. 67/ credidit: non est forma, non materia, quippe

accidens et privatio densitatis, quae debetur arcui;

non finis, finis enim est impulsio; non efficiens,

nullum enim, ens est efficiens sui contrarij; nulla privatio

est efficiens habitus sui. Raritas autem est privatio

densitatis. Alex. At arcus in parte concava

interiore, cum flectuntur, densantur, cum retunduntur,

rarefiunt. I. C. – Ille vero non it inficias. «At

maior est – inquit – arcus ambitus exterior, a

cuius amplitudine motus illius inire oporteat

rationem». Quare et ab impulsione motum illum

fieri negat; habet enim praecedentem causam,

nempe attractionem. Impellit namque

sagittam funis quia trahit; trahit vero quia trahitur.

Alex. – Acutissime quidem. Sed, quaeso,

cur aliquando frangitur arcus? I. C. – Quia nimium

rarescit. Iccirco viscida non rumpuntur,

quia non dissipantur partes, sed usque et usque

possunt rarefieri; terrea non item, ideo confringuntur,

non inflectuntur. Alex. – Quare

franguntur arcus si, amota fibula, sine clavicula

et sine sagitta, reserentur? I. C. – Quia, dum

habent quod impellunt, minore impetu contrahuntur;

cum nihil obiectum est, momentaneo,

propter quam motus violentiam abrumpuntur.

Id quod in vegetibus quoque virgulis

evenit, sensim enim flexae constant et

sequuntur, si violento nisu et confertis viribus

reflectantur, absistunt partes illico. Alex. At cur

dirumpitur etiam funis, ubi sine sagitta retenditur?

I. C. – Non id fit eadem qua arcus causa, sane

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum