/p. 299/ absorbet, qui visioni adminiculantur. Sinister
autem humidior est, nec in eo facile vel spiritus
extenuantur, aut humores arescunt; iccirco
ad videndum aptior ac proinde dextro
nobilior. Sed quo me protrahit amor? Alex. –
Estne verum quod circumfertur, bonus odor
a concoctione? I. C. – Id quidem non semper verum
est. Aqua Sole vel igne calefacta nihil acquirit
odoris, guaiaci lignum olet, cortex non
item, hic tamen magis insolatus. Radices odoratiores
stipitibus: hi tamen melius cocti nempe
super terra, quare vi aëris iuvatur genuinus
calor ad coctionem; illae minus quia sub terra,
cuius humiditas a Sole domari facile nequit.
Quid nonne rosa odorata simul et frigida?
Alex. – Sed Aristoteles[7] ait incocta reddere
odores foetidiores, cocta vero suaviores.
I. C. – Crudorum humorum reliquias
vel liquidas, vel alias non male olere certum
est, imo vix olere. Quibus impensius
fit concoctio, eorum fastidiosa sunt excrementa
et fructus acerbi nihil, maturi bene, putridi
male olent, non quia non sunt cocti hi, sed
quia extincta aut superata mediocri coctione,
ulteriore opera calor intensus addidit id, quod
supra odorem illum erat. Alex. – Hanc Aristotelis
contumaciam non excusabo, dummodo
mihi – dicas an sit aliquod animal praeter hominem,
quod capiat ex odore delectationem.
I. C. – Negavit Aristoteles,[8] magno tamen cum
gloriae suae detrimento. Nam alibi scripsit
pantherae odorem caeteris animalibus oblectamento