/p. 300/ esse eamque propter fragrantis odoris vim
a caeteris animalibus sequi, quod et Theophrastus[1]
confirmat. Deinde animalia malis odoribus,
non ijsdem omnia, sed alia alijs fugantur,
sulphure muscae, galbano serpentes, mures nidore
adustae ungulae muli. Nihilo autem ad perimendos
curculiones efficacius, quam salsugo
in qua allium decoctum sit, si ea irrigentur
pavimenta ac parietes, confestim enim alio
repunt ac horrea deserunt odorisque tetri halitu
exanimantur. Id ipsum etiam praestant sagapenum,
amurca, castoreum, savina, sulphur,
cornu cervinum, hedera, galbanum ac graveolentia
quaeque, quorum suffitum nec serpentes,
nec colubri, nec vespertiliones ferunt.
Quod indicat omnis eruditionis parens Virgilius:
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum
Galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
Eadem ratione lupi salictarij nidorosos flosculos
refugiunt, qui etiam hominum cerebro
infesti sunt capitique gravedinem ac temulentiam
inducunt. Similiter et sambuci flores,
quorum odor etiam erucas arcet blattasque
ac tineas perimit, quemadmodum absinthium,
ruta, mentastrum, abrotanum, satureia, iuglandis
folia, filix, pseudonardus, nigella, coriandrum
viride, psyllion, anagyris pulices cimicesque
interimunt, vel culcitris supposita aut
thoris in aceti scillitici decoctione conspersa.
Quamobrem ex adverso in Natura positum videtur
aliqua animalia odoris delitijs capi