Tommaso Campanella, Lettere, n. 145
A LUIGI XIII, RE DI FRANCIA,IN PARIGI
Parigi, estate 1636
Invictissime rex,
quasi non sit Deus, nec vir, nec panis in regno tuo, audio ministros multos,
 timentes a facie Hispanorum, pacem expetere, quae non est pax, sed belli 
 dilatatio cum nostro dedecore ac
            detrimento, ut, cum dederimus illis Alsatiam, 
 Lotharingiam, Pinerolum, matrimonii sterilis validitatem et Imperii in 
            ipsorum domo perennitatem, ut sit peculium Hispanorum monarchiae super 
 Christianismum erigendae, facti Hispani fortiores
            et cunctis principibus 
 laicis et ecclesiasticis, quos nos deseruimus, associati, bellum Gallis prorsus 
 exitiale
            inferant, aut dividant artibus regnum vestrum dolosis, ut non sit idoneum 
 ad monarchiam ipsorum, iam iam partam et per
            hanc pacem mox firmatam, 
 impediendam, et factiones Gallorum principum singulae indigeant 
 auxilio ipsorum, ipsique
            divisis dominentur. Iam in multis Hispanorum codicibus 
 legimus: «Philippus IV rex regum» etc., et sub insignibus eius
            scriptum: 
«Sine ipso factum est nihil». Considera quid propediem iactabunt. 
Facile erit Maiestati Tuae istam eludere pacem, ac simul tibi amorem 
 summi Pontificis et catholicorum conciliare, Hispanis
            vero odium, si dixeris 
 te pacem quidem velle veram, si Hispani arma sua tuis contra haereticos 
 Germanos et Flandras et Turcas
            iungere vellent, et iuri patronatus super ecclesias, 
 quod et tua pietas simul facere pollicetur, renunciabunt. Hispani
 enim recusabunt. At, si acceptaverint, protestantes et Hollandi et Angli contra 
 Austriacos coniurabunt, et quae
            sequentur regia prudentia cogitet: contra 
 ipsorum technas pugnandum primitus est Christianissimo. 
 1. Est quidem Deus, o rex, in tuo regno piissimo, quod viginti quatuor 
 vicibus Ecclesiam Dei a tyrannis et infidelibus
            liberavit, nec apostasiam Gallus 
 fecit aut permisit, sed Carolus V Hispanus cum Luthero haeresiarcha, 
 quem debebat
            occidere, sicuti Sigismundus Iohannem Hus, aut in exilium 
 extra Germaniam mittere, sicut alii imperatores consueverunt;
            licentiam iterum 
 praedicandi dedit et docendi quod Ecclesia non debet bona temporalia 
 habere, ac simul
            protestantibus interim, vel papae, vel Lutheri fidem sequantur; 
 et ergo arripiunt bona ecclesiarum,
            quo et ipse Carolus bona papatus 
 illorum exemplo usurpare posset, id quod statim effecit, capta Roma 
 et obsesso
            pontifice, et quidem prope spoliato, si Gallorum virtus non obstitisset 
 sub manu Dei tui, o rex; idemque fecissent nunc,
            revocantes exercitum 
 a pugna contra haereticos ad pugnam contra catholicos in Italiam, 
 ubi tres milliones hominum
            bello, peste, fame necaverunt, ut saturetur Hispanica 
 ambitio, capta Mantua, et mox Romam adorituri, nisi Deus fecisset
 potentiam in te, brachio suo, o rex, contra illos, quos falso nunc timore timemus. 
 Illi sunt, qui haereses
            introduxerunt et populos aliorum principum, 
 libertatis falso titulo attractos, ut cogerent dominos suos ad hoc ipsum
            concedendum, 
 coëgerunt: et adhuc fovent haereses in principibus, ut nullus possit 
 praeter Austriacos ad coronam
            imperialem ascendere, quam coronam non 
 pro Imperio tuentur, sed tanquam peculium Hispanismi super Ecclesiam 
 Dei et
            principes suos erigendi, unde et vacantia feuda Hispanismo applicant 
 et spoliant Imperium, produnt et ipsum et fidem, ut
            nuper fecere, protestantibus 
 et Suecis in praedam, ut de Mantua ditaretur Hispanus; propter hoc et 
 patrem tuum a
            catholicismo arcebant, ne Imperium Romanum aut monarchiam 
 Hispanicam ipsi impediret. Nunquid ergo cum his Deus esse
            potest? 
 2. Est vir in regno tuo, [quod] alit viginti milliones hominum, unius coeli, 
 unius moris, unius linguae, et quidem valde
            supra vires hostium fortes. 
 Quod si iusseris ut dent tibi ducenta millia bellatorum, eligendo ex singulis 
            centenariis unum supra caeteros strenuum, nec tributa alia exegeris, praeter 
 illa quae patres tui imposuerunt, habebis
            exercitum semper stipendiatum, 
 semper paratum et semper validum et immortalem: uno enim mortuo, succedet 
 a populis
            tuis alter, libentissimis ad hoc semper; et sic terror perpetuus 
 hostibus eris, et simul odio populorum propter tributa
            tuos ministros 
 liberabis. Galli nesciunt pati tributa, et quae ponit necessitas, ministrorum 
 voluntati, ut mos
            popularis est, adscribunt; at, utendo arte etc., quidquid 
 volueris habebis. Hispania e contra non habet iam (consumptis
            suis ad extera 
 regna missis) tres milliones hominum, nec est qui colat artes et sterilem 
 terram, eiectis quater Iudaeis et
            Mauris colonis et opificibus. Sunt ergo 
 paucissimi indigenae miserique, nec invenies habitatorem. Amant bellum, 
 ut
            saturentur pane; quos autem aliunde milites adsciscit, sunt diversarum 
 linguarum, morum, habituum variorum, ut mirum sit
            quomodo concordare 
 queant, coniuncti solis caudis, instar vulpium Sansonis. 
 3. Est et panis in regno tuo, o rex; bona terra, vinum, frumentum, pecora, 
 linum, oleum et caetera necessaria sunt in
            maiori copia in sola Gallia, 
 uam in Hispania, Italia, Belgio et Germania. Nunc temporis et anno praeterito 
 exegisti
            in tributis viginti [septem] fere milliones scutorum, at in praesenti 
 fere triginta quinque milliones, quod non habent rex
            Turcarum, rex 
 Hispanorum et Imperator simul iuncti. In Hispania aurum non pernoctat, 
 necessitatibus distractum
            antequam veniat a Novo Orbe; solis Genuensibus 
 debentur [octoginta] quattuor milliones; nunquam solvendo erunt, ideoque
 non erit qui credat eis. Quare ergo timemus? Dicunt, quia res militaris 
 non prospere cessit; sed mementote hoc non
            virtute Hispanorum accidisse, 
 sed diro casu, qui (Iulii Caesaris, bellicae rei antistitis, testimonio) animos, 
 non
            formidines tibi addere debet. Anno praeterito Belgium captum fuisset 
 et hoc anno Mediolanum et Burgundiae comitatus, si a
            confoederatis non 
 fuissemus circumventi et exercitus nostri duces fuissent soli Galli, non quidem 
 qui sunt nostri
            amiciores, sed qui sui sunt honoris et meliores bello. 
 Nemo inimicior nobis haeretico, et tamen dux Rohani, marchio de
            Forza, 
 Gassion ugunoti utiliores regi fuerunt. Et nunc quid formidamus? cum 
 exercitum florentissimum sexaginta
            millium in Picardia habeamus, ita ut 
 possimus totum Belgium sub nostram ditionem trahere, si sedulo, non ignavie 
 nec
            proditorie, res geratur. Vires Hispanorum, cum sint variarum nationum 
 et non suae, statim vel paulatim dissociabuntur;
            nostrae vero semper, 
 cum propriae sint, congregabuntur. Roma non habebat tot cives 
 quot nunc Lutetia, quando
            Carthaginenses afflixerunt Italiam, et nihilominus 
 simul sola Roma misit quinquaginta millia contra Hannibalem,
            quinquaginta 
 millia in Hispaniam et quinquaginta millia in Africam. Quare? 
 Quia erant uniti animi Romanorum in amore
            patriae. Propterea dico tibi, o 
 rex, si amorem populorum tuorum blandis sermonibus et mutatis tributis 
 de pecunia in
            militem mulcebis, et principes, quos, sicut populos tributum, 
 alienat a rege despicientia, affeceris consiliorum honore,
            ab omnibus expetens 
 consilium et auxilium, saltem honoris ergo, faciens quod tibi magis 
 deinde placuerit, sola
            Lutetia poterit totum Hispanismum Austriacum dissipare 
 et extinguere. Carolus Magnus (cuius vitam etiam dum manducas
            legere 
 debes) a principio non habebat quantum tu possides, at, solo populorum 
 amore et exaltando bonos et strenuos,
            Europam domuit. Thesaurus 
 tuus sit timor Dei et amor populorum, et non timebis a tutioribus fumigantibus 
 Hispanis.
            Si habebis thesauros Croesi et Midae sine amore tuorum, 
 proderunt tibi, experientia teste, quantum Croeso et Midae. Audi omnes, 
 ut honorentur: omnes enim volunt
            decipi deceptione officiosa, non perniciosa; 
 et deinde cum prudentissimis tuis ministris primatibusque (quorum 
            virtutes expertus amas) quod placuerit decernes. Et ego tibi victoriam polliceor 
 ab istis generis humani hostibus
            crudelissimis. Ecce tempus in coelo 
 et in terra propitium: Deus et astra irascuntur, omnesque principes odio 
            prosequuntur. Hispanum ingenti, quem nimirum vident ad Ecclesiae, ad 
 Imperii et principum subiectionem anhelare. Sunt
            quidem tam Germani 
 quam Itali nunc pro Hispano non ex corde, sed ex praesenti commodo 
 et quia credunt, absque sui
            ipsorum periculo, sufficere solum Gallos ad illos 
 impediendum a iugis communis fabricae; sed nunc, videntes Gallicam vim
 deficere, omnes erunt tecum, sicut olim cum patre tuo, propter eundem timorem, 
 voluntate et consilio aut armis
            confluxere contra Austriacos. Utere 
 malo praesenti in bonum et mitte legationes occultas ad omnes, quas servus 
 tuus
            exaravit propter hoc ipsum, et omnia prospere succedent. Agendo, 
 vigilando, consulendo, sicut Cato monebat, timidi
            Hispani, qui ante prope 
 duos annos erant prope deleti, si fructum victoriae colligere scivissemus, 
 duraverunt: et
            nos, armati et fortes, timemus? Absit. Aude in Domino, et 
 Dominus exercituum, Deus patrum tuorum, pugnabit pro te, si
            scire volueris 
 posse te vincere Hispanos eos, qui ab Abraham fere usque ad tempora 
 nostra semper servi fuerunt
            Aegyptiorum, Tyriorum, Carthaginensium, Romanorum, 
 Vandalorum, Gothorum, tandem Mahometanorum, et Deus dedit 
 illis
            nunc regnum per miraculum, ut haberet fatum partem in eis, non 
 ipsorum invalida virtus. Habent enim Germanorum Imperium ex
            electione, 
 Burgundiam et Flandriam et Hispaniam ex matrimonio, Mediolanum dolosa 
 aggregatione, regnum Neapolitanum
            ex adoptione, Siculum ex spontanea 
 deditione, Novum Orbem ex Columbi Itali inventione; propria enim arte 
 et vi nec
            passum terrae acquisiverunt, et quae habent, non arte propria et 
 virtute tenent, sed Italorum, Germanorum et Gallorum, si
            duces belli et milites 
 commemoras. Et Galli, qui propria virtute domuerunt magnam orbis 
 partem et, aliena innixi,
            semper iacturam sunt passi, nunc non audebunt 
 contra perpetua mancipia, Romani Gallicanique «gladii pudendas relliquias»,
            
 pugnare? Absit. Scis quod sunt generis humani hostes, populos 
 et nationes desolant, virtutes extinguunt, religionem
            pro lenocinio politico 
 habent: et tu, heres heredum, liberator orbis, Christianitatis vindex, Ecclesiae 
 Dei
            propugnator, Deo, viribus et pane exuberans, dubitas adhuc? 
 Agnosce te ipsum, et victor eris! 
