Tommaso Campanella, Lettere, n. 112

Precedente Successiva

AL CONTE FRANÇOIS DE NOAILLES IN ROMA
E A SUO FRATELLO CHARLES,
VESCOVO DI SAINT-FLOUR, IN PARIGI

Parigi, 15 marzo 1635

Illustrissimo atque excellentissimo domino Francisco comiti de Noailles,
utriusque ordinis regii equiti torquato, Ruthenorum ac superioris Arverniae
praefecto, Regisque Christianissimi apud summum Pontificem oratori, et illustrissimo
ac reverendissimo domino Carolo de Noailles, episcopo Sanflorensi,
interioris consilii regii assessori, fratribus optimis, mei servatoribus,
salutem plurimam.

Lex gratitudinis ita me tibi devincit, excellentissime Comes, ut magis tuus
quam meus esse debeam atque velim. Et cum tuorum erga me beneficiorum
magnitudinem nec recompensare nec metiri queam, hoc mihi restat quod
possunt musae, ut nullis temporibus testimonium virtutum ac meritorum
tuorum taceatur, nullaque oblivione deleantur. Libertatem, honorem et vitam
tibi debeo. Cum enim «synagoga potentium» – non Deum neque ius
neque fas verentes, sed venantes gratiam falsis hamis falsisque venabulis a
Catholico Rege, postquam in prima persecutione me innocentem per ducem
Albae declaraverat, tanquam iterum zelantes pro regno ipsius, quo possent
regno ipsius longo tempore ad divitias et honores larvatos comparandum
abuti –, perque vim perque dolos, in partem praedae invidis falsis etiam fratribus
illectis, dum moror in Civitate sancta, conarentur innocentissimum ad
necem trahere: tu, generose heros, me, quem tota fere Roma summusque
Pontifex, scientiis et virtutibus cunctis nedum iustitia ornatissimus, innocentiae
custos, sapientiae amator, diffisi essent a violentia et insidiis posse tueri,
incolumem servasti. Et cum explorarent hostes me in tuis aedibus refugientem,
tu illorum eludebas interea technas, dum tuo curru noctu, sub aliena
veste, per aliam portam vectum, tuisque literis ad principes et consules obvios
futuros commendatum, ad Christianissimum usque Regem, innocentum
refugium, philosophorum ac piorum hominum tutelam, Messiae regis regum
brachium, navis Petri sacram ancoram, me transmitteres.

Non sufficit calamus animi tui robor, sagacitatem, industriam et insignia
in hoc eventu facta dictaque describere. Ad illustrissimum ac reverendissimum
episcopum Sanflorensem Parisios, te iubente, tandem applicui. Frater
est tuus, idest fere alter tu, iuxta Gellii etymologiam et naturae legem. Ideo
prorsus ut tu mihi affuit. Nunc ad te sermo meus, magnanime Carole, qui
humanissime recepisti me peregrinantem, refocillasti lassum et pene defunctum
ad vitam revocasti, et tandem invictissimo Regi, regiis favoribus cumulandum,
me exhibuisti. Inveni quidquid de pietate Gallorum historici narrant
et poëtae canunt et spes Christianae reipublicae praesumit expectatque. Vivo
et tutus a miseriis et securus a calumniis: gratias Deo et clementissimo Regi ac
ministris heroicis, nempe fratribus nobilissimis Noalliis.

Haud equidem audeo Antistitis piissimi, doctissim, compositos mores ac
praestantiam enarrare, quam et Roma et Gallia admirantur; et quos evulgavit
libros De imperio iusti et de triumpho virtutis, eruditione ac sapientia plenos,
ubique ipsum, longe magis quam musarum posset chorus, praedicant. Generosi
Comitis etiam dicere laudes vereor, cum nec stylus sit par ac per se in
historiis commendentur; a superioribus enim seculis praefulsere.

Neque enim recens est gloria vestra, sed ab exordio regni Francorum
splendebat. Ast ab anno millesimo post Christum natum certa serie post
Guitrandum, qui primus cognominatus est de Noailles, usque ad nostra tempora
innumeri de vestra prosapia connumerantur heroës, quorum alii cum
domi, in Aquitania praecipue, tum foris in Asia, una cum Ludovico rege
sancto, pugnando contra Saracenos, fortiter obierunt; et in Italia, in Anglia,
Polonia, Thracia, totumque adeo fere orbem terrarum honorificentissimis legationibus
pervagati, ea in locis illis pro patria perfecere sua, eamque regibus
Gallis navaverunt operam fidelem sedulamque, ut semper meruerint et laudari
a bonis et ab ipsis regibus multis decorari honoribus. Inter quos eminet
magnus ille tuus Antonius, quatuor regibus ob facinora illustria carissimus,
cuius cor Burdegala ob benefacta tenet honorifice, corpus Noailla. Omitto
quae in bello terra marique iidem praeclara gesserunt; omitto catalogum heroum
atque gestorum et dignitatum perpetua serie splendentium, quoniam
tua modestia, et aliorum forsan invidia, mihi mirificam narrationem abradere
iussit, quoniam fortasse nec laudibus augeri nec obtrectationibus vestra minui
potest gloria.

Venio ad te, nobilissime Comes, cuius virtus bellica apud Rupellam adversus
Anglos enituit et in Montealbano, dum oppugnatur virtute Regis, coruscavit;
et quae apud Taurinos contra Hispanos hostes egeris, historia non
tacet; et tres inclyti filii tui nunc imitantur. Mox autem in legatione Romana
tanta prudentia te gessisti, ut summo Pontifici et Romanis principibus carus
gratusque semper esses, ac simul Regi tuo fidelissimus utilissimusque; quae
duo vix coire in oratoribus caeteris posse videmus. Ex hoc per providentiam
Dei salus mea effulsit; et cum servator desinis non desiturus, conservator
Carolus frater tuus me Parisiis recepit. Ex hoc debitum perenniter laudandi
vos, praeclarissimi fratres, animi et corporis sublimitate antiquorum Gallorum
praestantiam redolentes, in me resultat; cumque non possim perenniter,
cum sim mortalis, vos immortalitati Verbi aeterni committere studeo.

Scientiarum omnium reformatarum per me in ergastulis, nutu Dei, tomum
primum, qui est Philosophia rationalis, splendor Rationis divinae, teste
Augustino, vestro nomini consecro. Est in hoc volumine Grammatica non
vulgaris, sed philosophica, continens semina scientiarum et nationum sermocinia
et modum grammaticandi secundum naturam et artem. Hanc de
manibus sophistarum nugacium liberatam, tibi liberatori atque oratori praestantissimo
dedico. Adiacet illi Logica non truncata nec inanis, contra quam
Tertullianus et Epiphanius invehuntur, ad directionem cognoscitivae facultatis
humanae instaurata. Huic addidi Rhetoricamet Poëticam, quas, in postribulo
fucatas conspicatus, in templum ad castas musas reduxi. Tandem
apponitur Historiographia, ab adulatoribus, osoribus et loquacibus denigrata,
nunc in suam restituta puritatem, ut quae ego de vestris meritis dicere
non valeo, qui sequentur intelligant Noallios meos hac methodo esse dicendos.
Suscipite ergo eo quo exhibentur animo, praestantissimi domini, non
ingratum forte munus non ingrati servi vestri, eaque qua soletis me benevolentia
honorare; in quo campanula mea per totum orbem vestram testificetur
beneficientiam inque vestram resonet gloriam. Valete.

Parisiis, die 15 martii 1635.

Frater Thomas Campanella

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche