Tommaso Campanella, Lettere, n. 67
AL CARDINALE GABRIEL DE TREJO Y PANIAGUA IN ROMA
Napoli, 15 dicembre 1624
Illustrissimo ac reverendissimo domino sanctae Romanae Ecclesiae cardinali
Trexo, doctissimo patrono colendissimo,
salutem plurimam.
Iam elabitur annus ex quo vir doctus bonusque Peralta de amplitudine
virtutum tuarum, amplissimorumque
desideriorum erga meliora ac potiora,
deque tua in me benevolentia disseruit speciatim, quamquam omnium voce
generatim isthaec cognoveram. Quapropter ut aequum erat, Praestantiam
Tuam illustrissimam et reverendissimam
intensius extensiusque venerari atque
beneficia ea abs te sperare, quibus beneficus aliis fierem, tibique non
inutilis servus, qualis nunc sum, incoepi. Scripsique luculentam epistolam,
ubi mearum rerum tibi rationem dabam,
quandoquidem intelligere coepi te
non more vulgari de nobis sentire, sed forsan id quod Ecclesiasticus inquit
de
asseclis sapientiae per ipsam tentatis, videlicet: «Timorem et metum et
probationem inducet super illum, et cruciabit
illum in tribulatione doctrinae
suae, donec tentet eum in cogitationibus suis» etc., et: «Denudabit absconsa
sua
illi» etc., et: «thesaurizabit super illum» etc. Quamobrem misi
etiam indicem commentariorum meorum, quos, cogente Deo,
inter angustias
idcirco positus et non ex causa quam vulgus causatur, condideram: alterum
quoque indicem
promissorum, quibus Ecclesia sanctorum satisfactionem
acciperet aut ab innocente aut a fructuoso poenitente. Neque enim
poenitentiam, sed «functus poenitentiae» Deus a nobis exposcit.
Innocentiae inimici nostri sunt iudices, qui, «nisi quia Dominus erat in
nobis, forte vivos deglutissent nos»; et tamen
hucusque insontem ter et
quater pronunciaverunt, librum accusationum combusserunt et, ne videantur
errasse, adhuc me
detinent, non absque suo ipsorum rubore, in vinculis;
et quia Deus noluit, quatenus perficerem quae iusserat, per
patrocinia multa
sponte ex tota fere Europa oblata me liberari, res adhuc ita se habent. Testes
sunt libri quos De monarchia Hispanorum ante captivitatem condideram,
bis in Germania latine et germanice
publicati; et Panegyricus ad principes
Italiae pro eadem; et commentarii ad convincendum sectarios Novi
Orbis, pro amplificatione
catholicae monarchiae valde utiles, licet contra
omnes mundi sectas iam me scripsisse certum sit.
Haec omnia sint curae Deo. Epistolam illam et indices enarratos habet
Cyprianus Martines, clericus Hispanus, qui habitat ad
Scholas Pias, de literis
et probitate benemeritus, meusque amicus; qui, nescio quo timore aemuli
apud te, non
reddidit eas Tuae illustrissimae ac reverendissimae Praestantiae;
poteris accersire et extorquere ab eo. Hanc secundam
scribo ex
mandato perillustris regii maioris capellani domini Albari Toledo, qui tuam
mihi ostendit; et sicut iubes,
mitto iterum indicem commentariorum meorum
impressorum et non impressorum. Scribo etiam ad Iohannem Carolum
Coppulam, unum ex academia nostra Romae nostra curantem, qui tuis desideriis
satisfaciat, referetque rerum mearum et
scriptorum statum. Non
enim sunt viginti dies adhuc quod ipsum ad Urbem destinavi. Monarchiam
et Panegyricum ego Proregi obtuli, petens imprimendi licentiam, quandoquidem
et in Germania
vulgati sunt. Miseram enim ad Caesarem, qui,
dum esset archidux, nostris favebat rebus.
Prorex commisit negotium don Francisco Delcampo, consiliario regio.
Is cum gaudio legit promittitque licentiam. Sunt enim
opuscula valde utilia
hac tempestate, imminentium malorum minaci. Post hos alii edentur commentarii.
Plurimum laetatus sum quia
offers te revisorem; scio enim ex tanta
prudentia quantopere lucrabor. Idcirco sic faciendum curabo: exemplaria
ad
te mittere non valeo, quoniam tempus et negotium multum in
transcribendis, et labor mihi in corrigendis onerosus. Adde
paupertatem
meam, scriptoribus satisfacere non potentem. Potius ergo cura ut edantur
et commenda me Proregi, ut
victus quotidianus, qui mihi suppeditatur in
tribus carolinis diurnis, solvatur; iam enim annus evolvitur et [annus] ex
quo nihil dant, quamvis iubeat Prorex, tanta est ministrorum malitia.
Consideret ergo Tua Prudentia reverendissima an
ego sumptibus transcriptionum
sufficere queam. Ubi autem potero, in cunctis obsequentissimum
me comprobabis.
Vale, decus Hispanarum virtutum et praesidium Italicarum. Sospitet te
Altissimus in salutem populi sui, et me in obsequium
tibi.
Neapoli, XVIII kalendas ianuarias 1624.
ordinis Praedicatorum,
servus humillimus inutilisque etc.