Tommaso Campanella, Lettere, n. 124
A JEAN BAPTISTE POISSON DE LA BESNERIE IN ANGERS
Parigi, 7 luglio 1635
QUAESTIO: Utrum sit aliqua demonstratio perfecte logica, perfecte mathematica,
perfecte sensibilis, qua probetur
dari magnitudinem latitudinis non
expertem, quae aliquando et alicubi sit in puncto vere mathematico, et cuius
puncti
nullae sint partes, et tamen in eodem ipso habeat partes extra partes.
RESPONSIO
1. Vel non exacte clareque quaeritur, vel mihi non intelligitur.
2. Quidquid est alicubi vel aliquando magnitudinis ritu puto esse corpus
et in loco. Locus autem vel est superficies
ambientis, vel spatium incorporeum,
immobile, basis intranea corporum; tunc assero locatum esse corporeum.
Igitur
magnitudo habens latitudinem habet etiam profunditatem, qua
replet spatium, vel circumdatur a superficie: igitur non potest,
esse in puncto
localiter, nisi forsan ut tangens punctualiter.
Non datur punctum sine partibus vel realibus vel respectivis, neque secundum
sensum, neque secundum intellectum aut
imaginationem. Vel enim
per se existit, vel inexistit. Si per se existit, in spatio quidem existit, in quo
sensui non
est perceptibile; ergo non est divisibile neque indivisibile secundum
sensum, unde Leucippus et Democritus ponunt atoma
nobis, non naturae,
cum rotunda et angulosa et hamiata faciant, ergo divisibilia.
Duo enim sunt nobis imperceptibilia: maximum et minimum, unde nec
tactus minimum calorem neque maximum sentit
prorsus, nec visus colorem
minimum neque maximum, cuiusmodi est in sole, nec auditus minimos sonos
neque maximos etc.
Propterea et intellectus neque minima entia neque
maxima infinitaque recte percipit, nisi per similitudinem, syllogizando
tantum,
non autem intuendo.
Punctum ergo indivisibile non sentitur, cum non sit sibi grave vel leve,
magnum aut parvum, totum vel pars, frigidum aut
calidum, molle aut durum,
neque ulla qualitate praeditum, qua sensibile fiat. Igitur non datur
punctum sensibile neque
existens neque inexistens; quod enim inexistit pars
est tangibilis a partibus intra quas vel circa quas existit; ergo non
potest sentiri,
nisi ut partibile.
Neque potest intelligi punctum indivisibile: vel enim ponitur in mundo
mentali, vel in corporali; si in corporali, ubicumque
ponatur, habet respectus
ad corpora coexistentia a dextris, a sinistris, superius, inferius, ad ortum
et ad occasum et
ad polos mundi, imo ad infinitas mundi partes ad quas ex
illo puncto duci possunt lineae infinitae. At quidem alius est
respectus
puncti ad ortum, alius ad occasum; ergo non potest intelligi omnino indivisibile,
alioquin eadem linea esset
quae ducitur ad polum et quae ad occasum
ex eodem puncto, quod esset angulus istarum linearum.
Eademque est ratio de momentis et de instantibus. Non enim intelligi possunt
ne partibus saltem respectivis, unde divus
Thomas dicit (prima parte)
angelos peccasse in fine secundi instantis, dans principium, medium et finem
instanti indivisibili: principium quo
respicit ad primum, finem quo ad tertium.
Cum tamen istae partes nullae sint, nisi respectivae, nihilominus censeo
lineas
ex punctis, motus ex momentis et tempus ex instantibus componi debere.
Si quidem sphaera vitrea supra sphaeram alteram circumvoluta punctualiter
tangitur et tangit (omnis enim sphaera est
angulorum continuatio, ut
probavimus in Philosophia), modico autem tempore totius ambitus
tactiones
finiuntur; quod si infinita essent utriusque puncta, quemadmodum iis
dicere convenit qui omne continuum
dividunt in infinitum et componunt
de infinitis, non possent nisi infinito absolvi.
Quapropter, cum quaeritur utrum magnitudo quae habet latitudinem
possit reperiri in puncto carente partibus, omnino nego, si
de partibus et
realibus et respectivis fit quaestio.
Item, si loqueris de existentia locali, etiam nego; nam punctum non potest
esse locus ambiens neque sustinens ut basis, nisi
forte alterius puncti, ut dicebamus
de sphaera circa sphaeram obvoluta et de altero modo essendi in.
Nec in mundo mentali punctum positum caret respectibus partialibus ad
res coexistentes mentaliter consideratas. Igitur non
datur demonstratio logica,
quae respicit mundum mentalem, neque mathematica, quae respicit spatium
mathematicum in quo
locatur mundus corporeus, neque sensibilis,
quae respicit mundum situalem, locatum supra corporeo mondo veluti corporeus
supra mathematico, et mathematicus
supra mentali, et mentalis intra
archetypum, «qui omnia portat verbo virtutis suae».
Potest tamen intelligi magnitudo super punctum, quod esset corporis vel
lineae extremum, punctualiter tantum existens; non
autem quod partes illius
magnitudinis sint in illo puncto, sed extra, cum non nisi in puncto tangatur
solum a puncto,
non autem a cognatis eius partibus, quae sunt extra
tactum puncti.
Si autem hic quaeratur quomodo corpus Christi totum cum suis partibus
existit indivisibile in hostia consecrata, respondeo
sublimioris esse ordinis
quaestionem hanc et plura membra articulosque continere, quae transcendunt
vestrae quaestionis
modum. Idcirco taceo, quia nec quaeritis.
Quaestionem ergo absolvere minime possum, nisi et dogmata eorum
problematum multa antea ob oculos ponam, et in quibus mihi
vobiscum
convenit vel convenire potest utrisque fiat palam. Interea ex his obiter dictatis
colligere potestis quod
quaeritis iuxta mentem meam. Et quidem distinguendi
essent modi essendi in, et de multiplici existentia rerum et
coexistentia,
et de compositione corporum et mundorum collocatorum interius
et anterius alterorum ad alteros, de quibus
in tertia parte Metaphysicae tractavimus.
Quapropter parcite, si quid non ad mentem vestram; nec
enim nisi
coram rite dissolvi possunt quaestiones ad quarum solutionem multa
praerequiruntur.
Gratias ago pro vestra erga me voluntate non vulgari, sed generosa philosophaque.
Et quidquid valeo vestrum esse
intelligatis. Vale, vale.
Nonis iulii 1635.
Ordinis Praedicatorum humillime obsequendo
dictavit et scripsit properanter.