Tommaso Campanella, Lettere, n. 131
AL RE DI FRANCIA LUIGI XIII IN PARIGI
Parigi, dicembre 1635 - gennaio 1636
Invictissimo et clementissimo Ludovico Iusto XIII, Galliarum et Navarrae
regi Christianissimo, primogenito Ecclesiae
Dei, dextro Messiae brachio,
«auxilium de sancto».
Christianae fidei Ecclesiaeque fidelium tutelam perennem Christianissimo
Regi divinitus demandatam esse, sacri
tituli seu cognominis ratio, et antiquitas
seu primogenitura inter reges Ecclesiae filios, et gratiae
curationum
charisma, et pontificum decreta, et rerum eventus contestantur. Iudaei
enim, Saraceni, Gothi, Vandali, Hunni,
Longobardi et quicunque Ecclesiam
Dei vexare tentaverunt, armis Christianissimi Regis aut confracti aut deleti
aut
fugati sunt, quemadmodum historici sub Clodoveo et Carolo Magno
eiusque successoribus factitatum memoriae mandaverunt.
Quorum te verum
heredem, expugnata Rupella, rebellium arce, caeterisque nidis impiorum
– quod nemo politice ausus
fuisset, nisi zelo Dei armatus –, in Italiam
transiens victor liberatorque nuper ostendisti.
Diabolus autem propterea nihil non molitus olim, ut Christianissimum
regnum scissuris et haeresibus
debilitaretur, quo res sua alicubi intra Christianos
persecutorem validum non haberet, coëgit tandem, nescio
quibus
dolis, Carolum V Austriacum imperatorem, quamvis religiosissimum, ut
protestantibus principibus sectariis
Germaniae, Galliarum conterminae, sive
catholice sive haeretice vivere velint sub Luthero haeresiarcha, in
comitiis
Augustanis, Interim licentiam daret.
Etenim, quia Lutherus praedicabat Ecclesiam non habere caput visibile
nisi principes laicos – hac ambitione eos alliciendo –,
et principatus apostolici
unitatem, quae etiam Platonicis Dei character est, esse figmentum, nec
debere temporalibus
fulciri opibus – hac esca eosdem captando –, quorum
utrumque olim utilissimum Galliarum reges esse divinitus et humanitus
cognoscentes,
curaverunt ut sub unitate sacri principatus unitas fidei staret,
«ne circumferamur» exitialiter «omni
vento doctrinae»: et principes haberent
arbitrum discordiarum inter se, ac populi quasi fideiussorem contra
tyrannidem:
et omnes simul patrem collectorem animorum ac virium Christiana
reipublicae contra infideles, Diaboli
satellites. Idque ut facere valeret,
communium divitiarum ope communem patrem vallatum esse oportere,
ne sicut olim in
Graecia, teste Cicerone, sic nunc apud nos cogeretur inermis
Pythia philippizare. Ex hoc accidit et in fide iactura
quadraginta fere
provinciarum, et in politica scissura, et bonorum ecclesiasticorum communium
privata usurpatio. Nec
Roma tuta fuisset, nisi Gallica virtus, quae
Christi nutu bona Ecclesiae applicavit pro tuenda fide ac dignitate,
invasores
sanctae civitatis absterruisset.
Gallia tamen, contra quam Diabolus per eos, qui ab ipsa liberationem et
fidei firmitatem acceperant, isthaec machinabatur,
latenter ac dolose demone
haereseon accepit, qui fidem catholicam, regni animam, ipsumque corpus
affligeret; et facta
est pestis animorum perenniter contra unitatis autorem
murmurantium. Et prope erat ut, disiectis Galliae viribus,
spoliatoque summo
pontifice, laici de fide decernerent; ac populi, amissa unitate ac pastore,
luporum sophistarum
impiorum multiplex praeda fierent; ac principes mutuis
discordiis perirent, vel omnes sub tyrannidem unius ruerent, nisi
Deus,
regni piissimi nunquam immemor, de Henrico Borbonio Saulo – extinctis Valesiis
regibus, quorum tempore daemon
irrepserat – Paulum fecisset.
Cui etiam te Ludovicum Iustum dedit filium, sicuti Davidi Salomonem,
qui templum unicum Deo Coeli reaedificares. Id quod, tua
virtute et magni
ministri tui prudentia, magna ex parte factum est; at et ex toto esset confectum,
nisi ab aquilone et
austro, et ab occasu et ortu usque in cor regni impedimenta
Abaddon, egressus de puteo abyssi sub sigillo quinto,
excitasset,
quominus res Christiana tota in pristinum statum restitueretur. Ego autem,
explorator negotiorum Dei, ad
Tuam divino impulsu accedo sacram Maiestatem,
indicans quod frustra claudo recte incedere iubes, nisi prius crura
sanaveris. Crura sunt scientiae, quibus animus ad veritatis divinae et humanae
fertur obiecta: claudicant hoc
tempore argumento cornuto cornibus Satanae
sauciata.
Aiunt enim: – Aut Deus est, aut non est. Si non est, ut dicunt Democritus,
Leucippus, Diagoras, Epicurus et pseudopolitici
recentiores, vivamus,
regnemus per vim, per sophismata, per hypocrisim, quia ludus est vita nostra.
Si est, ut
Pythagoras, Anaxagoras, Plato, Stoici, politici et legislatores
asserunt, causa est profecto rerum omniscia; ergo ab aeterno
praedestinavit
nos ad gloriam, vel reprobavit ad Gehennam, vel ad quoscunque alios fines,
per decretum invincibile sibi
et nobis; ergo nascimur iudicati, non iudicandi;
ergo etiam vivamus ut lubet: neque enim bona opera nostra nec
mala
possunt permutare sortem, nec augere bonam nec minuere malam: at nec
ipse rogatus Deus, cum sit immutabilis; ergo
pariter vivamus per
vim, per sophismata, per hypocrisim. – Et ex hoc principes fiunt tyranni, populi
seditiosi,
conscientiae theologorum, in quorum manu est regimen animorum,
a quibus dependent corpora et fortunae,
incrassantur ut decipiant, tanquam
si non esset Deus ultra iubens. Semel enim iussit et semper paret, uti nos.
Propterea contra primum cornu scripsi librum Adversus atheos, commendatum
principi apostolorum Petro.
Et quoniam fundatur atheismus
in gentilismo et saepe in astrologismo, adiunxi libellum De gentilismo
non
retinendo, ad Doctorem gentium, et Disputationem adversus astrologismum
istorum.
Contra secundum cornu confeci libellum De praedestinatione ac reprobatione,
ad divum Thomam scholarum magistrum, in quo fundari se putant
qui Mahozin adorant, idest Deum fortem, non autem et
sapientem et bonum,
cum Mahometismo ac Luthero-Calvinismo. Atque divi Thomae verba
et rationes sufficere nunc puto ad
delendum ex cordibus atrocissimum dogma;
nam ex natura, ex Scriptura et ex Patribus et legislatoribus et
gentium
consensu, in libro sexto Theologicorum disputavimus, quos iudicio regiae
Academiae
Parisiensium theologorum subieci; sicuti vitam et incolumitatem
ereptam de «synagoga potentium», gratisque persequentium
quem pro bene
factis colere oportebat, ut codices mei pro illis testantur, tandem Christianissimae
Maiestatis
protectioni, nulli nullibique frustra imploratae, subieci,
a qua meritissime etiam totus orbis Christianus libertatem
olim
acceptam iterum sperat. Nec enim reperitur natio aut principatus aut respublica,
quae a Gallis beneficia non
acceperit; et inimici vestri sunt iudices.
Sanatis ergo per hosce libellos, ut puto, cruribus, ad ulteriora
commode
procedemus, potentissime rex, sicut Italici poëtae, gratissimi beneficiis Gallorum,
et piorum mentes hominum
augurantur, et Gallici «gladii pudendae
reliquiae», diro casu exaltatae, formidant; siquidem et Turcae in fatis
hoc
habent. Et ego de Abaddonis manu, virtutum exterminatoris, per immensa,
diuturna, atrocissima pericula divinitus
servatus, ut universitatis rerum explorator,
omnesque viros bonos in pectore meo gestans, vice omnium postulo,
deprecor, persentioque. Maxime autem postquam
eadem in Ode sancti
Ludovici, cuius regnum et nomen et gesta habes, recinentem, precantem
et
augurantem Christianorum Apollinem Maffaeum Barberinum, nostrum
Melchisedechem, pronis auribus accepimus.
Suscipiat, obsecro, Christianissima Maiestas, prima servi tui munuscula
– utinam quam necessaria reipublicae cognita, tam
utiliter itidem confecta –
donec maiora, ex Italia tandem advecta, quae radices habuere in ergastulis
Parthenopaeis
Hispanorum, fructificatura in campo libertatis Gallorum, quibus
me divina servavit providentia, paravero. Certior redditus
tuam benignitatem,
magnanime rex, infortunatum et pusillum non spernere donatorem
(cum probe norit sacra Maiestas Tua
quomodo solet suos Sapientia probare
asseclas ex Ecclesiastici quarto: «Timorem et metum et probationem inducet
super
illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec dent eum
in cogitationibus suis etc., et thesaurizabit super
illum scientiam et intellectum
iustitiae, et denudabit absconsa sua»), haec ut examinentur (neque
enim propriae innitor
prudentiae), utque libertatem et salutem fugientem
apprehenderem ad Christianissimum regnum intrare oportuit more
maiorum.
Nec enim aliunde sacri pontifices, Itali principes et Christiana respublica
multiplicationem sapientiae et
fidei et probitatis et veracitatis et libertatis,
quantum humanis datur saeculis, nisi frustra sperare unquam potuere.
Quanta autem alacritate ac honorificentia et charitate sua sub protectione
me suscepit pietas Christianissima et in summa
maiestate mirifice splendescens
humilitas, non erit in oblivione apud Deum nec apud homines, hostes
condemnatura tuos,
quorum superbia ascendit semper. Interea, gratias agendo
apostolorum principi, quod de probatica piscina conturbatis aquis
iuxta
preces meas ereptum patrocinio tanto me commendavit, ita ut dicere possit:
– O felix persecutio, quae talem ac
tantum meruit habere liberatorem! –,
cum David ipse cantabo: «Domine, salvum fac regem», et iterum: «Domine,
in virtute
tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer»; et
audiam simul concinentes fratres meos: «Quoniam rex
sperat in Domino, in
misericordia Altissimi non commovebitur».
Thomas Campanella