Tommaso Campanella, Lettere, n. 168
A CLAUDE BULLION IN PARIGI
Parigi, 15 agosto 1638
Illustrissimo domino domino Claudio de Bullion, Regi Christianissimo a secretioribus
consiliis, primique ordinis
sancti Spiritus equiti torquato, aerarii
totius regni Franciae summo praefecto, veraeque virtutis patrono optimo.
Supremi Numinis providentia factum esse considero, illustrissime domine,
ut operum meorum, quibus scientias
omnes instauravi nutu Dei, optimum
optimo viro dicaretur. Siquidem, postquam me decepta crucifixit
Hispania, non
digna referens iis quae pro illa scripsi, piaque resuscitavit
Gallia, musarum perenne refugium, me totum meorumque
studiorum
fructus non vulgares Galliae deberi non ingratus profiteor. Itaque, cum
Regi Christianissimo atque
invictissimo primum opus ad patrocinium fidei
obtulissem contra atheismum et contra gentilismum et contra haereticismum;
alterumque Cardinali amplissimo, supremo regni ministro, undique
oculato, undique aurito, tanquam artis et naturae
secretario, librum
mirum De sensu rerum; tertium vero, quod Physiologica, Ethica,
Politica
et Oeconomica cum suis appendicibus complectitur, Cancellario Magno
Franciae, apprime pioque
doctoque, dedicassem; reliquum erat ut tibi,
solidissimae virtutis vir, in cuius manu totius regni fundus et basis
servatur,
opus quartum offerrem. Evenitque ut nonnisi istud maximum volumen
pro te paratum haberem; tuaque simul
insuper liberalitate non vulgari,
qua et editionem librorum et vitae meae conservationem sponte, non
rogatus,
largiter foves, illectus, imo et vi munificientiae tuae tractus perficerem,
quod aequum erat.
Domine praeclarissime, codex iste, si ut decet confectus est – id quod
posteritas iudicabit –, appellari potest biblia
philosophorum, sapientia
scientiarum, divinarum et humanarum rerum arx, omniumque quaestionum
de cunctis rebus
actualibus et possibilibus, stimulantium mentes hominum,
resolutio, ita ut omnes gentes scientiarum legumque suarum
veritates et errores
radicitus ex hoc codice explorare valeant. Praeterea etiam, sicuti se habet
prudentia ad omnes virtutes, vel poëtica
ars ad omnia poëmata, ita haec
philosophia, quam voco universalem et metaphysicam, ad omnes scientias et
artes
inventas et inveniendas, ut officina et fons ipsarum, referri potest. Ego,
qui nunquam mea laudavi opera, hoc unum, pro
veritate, ad nationum utilitatem
laudare cogor, cum rite agnitum sit omnes humanos libros ad istum
esse quasi
pueriles notitiae ad provectas; et quicumque ante me metaphysicam
aggressi sunt, potius eos logicam et grammaticam
insulsam et inordinatam
tradidisse quam metaphysicam, non ego, sed quibus et meam videre datum
est, testantur; et
Christiani, idest vere rationales, qui Christum non
vulgariter, ut unum sectariorum, sed sublimiter, ut Dei Rationem
universalem,
Verbum et Sapientiam colunt, applaudebunt vehementer.
Quapropter non deerunt qui mihi succenseant, quod non summo Pontifici
aut summo Regi illud consecraverim. Ego autem in
promptu responsum
habeo, quod potius summae supereminentissimae Monotriadi, unde
primordia, principia et causae
rerum, magnique influxus inditi rerum universitari
ad transferendas divinas ideas, sicut in hoc volumine demonstratur,
consecrari debet, sicut et consecro; atque rogo illud aeternum Numen
pro tua proque mea incolumitate incessanter.
Praeterea quodam
fato accidisse, inquam, ut nonnisi tibi sub Numine offerretur, quandoquidem
simul intellexi fatalis
oblationis rationem. Considero enim quod septem
Graeciae sapientes celeberrimi in te sapiente Gallo uno continentur
et superantur; alii enim sibi solis sapiunt utilesque sunt, ut Thales, Bias et
Periander; alii reipublicae et non sibi, ut
Pherecydes, Socrates, Pythagoras,
Solon; alii solis amicis, ut forte Myson et Cleobulus, sicut soli regi Zopyrus.
Tu vero, Bullion, et tibi et Regi et amicis sapis et prodes et proficis. Scripsi
equidem in hoc libro de vita divinitus
comparanda et angelitus comparanda
et coelitus comparanda et humanitus comparanda, etiam et diabolitus
et
bestialiter comparandis; atque te participem superiorum in quarto loco
tanquam exemplar contemplatus sum. Namque facile
multis est invenire canones
vivendi et philosophandi, aliisque praedicare, sicuti sapientes Graeci
et Latini
fecerunt, sed inaniter cum ad facta devenitur. Tu vero, domine illustrissime,
solidam rationem vivendi tenes secundum
naturam humanitus
praeexcellentem in suo ordine mirificam; proptereaque dedit tibi Deus
quaecunque in republica
universali humanitus optimo viro debentur: dignitates
primas, divitias ingentes, uxorem inclytam, liberos ingenio,
doctrina et
forma praestantes. Quibus omnibus simul nemo sapiens potensque potitus
invenitur. Tu vero quae a
maioribus non hereditasti bona habes, et quae hereditasti
bona auges et cumulas. Quid nobilitatem generis memorem, quae,
etsi magna, fere nihil ad splendorem et honores, quos tua prudentia et solertia
consequutus es ? Ut non immerito
magnus ille cancellarius de Sillery,
insigne semperque memorabile decus Galliae, optaverit quacumque ratione
posset te bonum sibi bono devincire,
unde neptem suam in uxorem pro
complemento desideriorum suorum tibi dedit. Praeterea, quam bene te
gesseris, et
legum divinarum et humanarum peritia et prudentia agendorum
fulgens, factus consiliarius in senatu Parisiensi, nemo
ignorat et honores
subsequentes, quibus continuo auctus es, declarant.
Nam in Regis privatum Consistorium ascendisti sublimiora tractaturus.
Et cum princeps vir et alii regni proceres,
deficientes a Rege, exitium regno
minarentur, efficacem prudentiam tuam elegit Rex ad seditionem placandam.
Deinde,
nutu Regis, dominum de Lesdiguieres polemarchum
mirifica suavique eloquentia ad Regis partes et ad fidei catholicae
communionem
traxisti. Similiter et quam sapienter oraveris ad conciliandum pacem
cum domino de Lesdiguieres et duce
de Rohan, sectariorum ductore,
miramur adhuc. Praeterea, cum Italiae liberationem Rex per dominum de
Lesdiguieres et
Sabaudiae ducem adversus Genuenses, qui Hispanicum
dominatum in Italia fovent, moliretur, tu unicus visus es idoneus, qui
iustitiae
et stipendiis militum in exercitu praeesses. Post haec ad dignitatem
regii ordinis sancti Spiritus
promoveri te dignum censuit iustissimus
Rex; imo et custodiam sigillorum eiusdem ordinis tuae prudentiae creditam
esse voluit, cum applausu et eminentissimi domini Cardinalis, qui
est quasi alter sol in Gallia, atque amplissimi regni
principum approbatione.
Tandem invictissimus Rex de consilio omnium procerum sub tua fide
atque cura totius regni
vastissimi gazas tractandas optavit et fecit; quo in
munere tantam fidelitatem tantamque industriam et providentiam
ostendisti,
ut vix patriarcha Ioseph in regis Aegypti thesauris curandis te anteire
possit. Siquidem et rem mirifice
auges et sedulo conservas et iuste dispensas,
ut te omnes admirentur et colant. Per te factum est ut Rex et principes
cognoscerent quanta regni Gallicani opum vis super opes omnium regno rum
antecellat.
Legi equidem in historiis, quod tempore Ludovici XII exigebantur in tributis
quasi quindecies centena millia scutorum; at
sub Francisco I ter decies
centena millia; sub filiis eius quinquies fere decies centena millia; quae sub
Henrico
III, ultimo de Valesiorum domo, ad decies decem centena millia,
idest ad decem milliones; nec sub Henrico IV metam hanc
transcenderunt.
Nunc autem, ex quo tu regium curas aerarium, ad viginti septem milliones,
et duodequadraginta, et
quadraginta, imo et sexaginta ascenderunt: quantum
simul iuncti non habent rex Turcarum, rex Hispanorum, rex Anglorum
ac imperium Germanicum in unum conflata. Accedat nunc Graecia cum
omnibus sapientibus suis et Babylon cum satrapis
suis et Hispania cum suis
auri fodinis et argenti et negotiatoribus per orbem sparsis, et conferamus
num ipsi omnes
facere potuerint in vastitate regionum suarum ad utilitatem
reipublicae quantum Bullionus unus fecit in Gallia. Per te,
praestantissime
vir, regnum hoc formidabile iam factum est opum vi quantum formidabile
semper fuit armorum vi; unde iam
invasit timor omnes reges terrae, ne regnum
hoc – quod viginti milliones hominum alit, ex quibus ducenta millia
armatorum strenuorum statim eligi possunt, ex singulis centenariis unum
adsumendo, ac quadraginta iam milliones aureorum
exigit ad stipendia, et
plus panis et vini et pecoris et aliorum bonorum terrae habet quam tota fere
Europa –
propria omnino utatur fortuna, ut non sine causa eius expeditiones
vel oblique impedire satagant: et nostri confoederati
sunt iudices, qui
clam hostibus, palam nostratibus favent, tantae potentiae timore tanto perculsi
quanta invidia
aemuli vexantur.
Sed non diu aberit quin Gallia, suis viribus opibusque contenta, sola
per se ipsam, tantorum heroum ministrantium et
adsistentium virtute,
sub Borboniis eius crescente fortuna, quae in Valesiis minuebatur, libertatem
mundo Christiano
et iugum mundo infidelium imponat. Nec timendus
est vulgarium rumor, qui, externorum regnorum quia non considerant
gubernatum,
aut quia tributorum onus ferre indocti olim fuerunt, submurmurant.
Etenim praestantia tua
providentissima ita rem Gallicanam tractavit
– quemadmodum conferendo tecum audivisse memini –, ut, sublatis
tributis extraordinariis, adhuc cum modico gravamine populi remaneant
in aerario Regis redditus millionum quadraginta.
Peritioresque mox facti
mutabunt vocem, cum noverint in aliis regnis, praesertim in Italiae partibus,
singulos
homines pro suo capite tantum, etiamsi nihil habeant in bonis
soloque labore vivant, solvere principi scuta viginti. Item,
et pro bonis
naturalibus et artificialibus plus dare quam accipiunt, et nullum contractum
duplicis tributi expertem
esse, et civitates, iam vacuas hominibus
propter illatas miserias, cogi ad solvendum quantum cum erant plenae.
Item,
singulis mensibus, nedum annis, augeri tributa et impositiones. Item,
principes illorum agros, cum alternatim vacant,
tanquam propria vendere
ad pascua pecoris alieni, partim veri partim ficti, ut ascendant ad cupiditatis
suae
complementum; ac deinde revendere eisdem dominis tanquam
impinguatos pecorum sorde. Itaque bis vendunt non suum et semel
nec
suum nec alienum.
Profecto, quae Bullionus facit in Gallia, apparet extraneis summa clementia
magnique moderaminis specimen. Non mirum ergo
quod Rex et
principes eius tantis honoribus Bullionum prosequantur, et quod tantae
«divitiae et gloriae in domo
eius» quantas viris optimis largiri a Deo solitum
esse testatur David, rex propheta, longaevam vitam et filiorum gaudium,
probitate ac scientiis imbutorum, ut posset ab illis respublica sperare
consimilia his quae a tanto accipit
genitore. Intravi in domum tuam; ibique
spectando aedes, structuram, signa et vasa et ornamenta peregrina, opulentiam,
magnificentiam, artificium et ingenium et ordinem in ministris et in
suppellectili, profecto maiori stupore affectus
sum quam regina Sabaeorum
dum Salomonis domum contemplaretur. Quapropter gaudeo me tantum
invenisse patronum, cui biblia philosophorum
consecrarem, et sub cuius tutela,
iam ad quatruplum in te aucta, pia, generosa, Gallica, a miseriis et calumniis
perpetuo liber essem.
Accipe ergo munus nostrum eo quo tibi offertur animo, vir generose, et
tuere me, ut coepisti, qui te colere ac pro te et
in coelo et in terra aeternum
laudare Numen non desinam, quod tam affluenter bona animi et corporis et
fortunae tibi
ad beneficium reipublicae et privatorum et amicorum et studiosorum
optimo largitur dispensatori. Vale.
Parisiis, in coenobio Praedicatorum reformatorum, die 15 augusti 1638.
Ordinis Praedicatorum.