Tommaso Campanella, Lettere, n. 29
A GASPARE SCIOPPIO IN ROMA
Napoli, luglio-agosto 1607
… Nunc moneo te, ut Papae insinues ne ullo modo quaestionem de sufficienti
et efficaci auxilio inter Dominicanos et
Iesuitas controversam determinet,
nisi secundo ac tertio revelationem de Coelo habuerit; alioquin pericula
inerunt multa, et forte Christianismi
secreta consumptio. Putaram
equidem me contra Molinam mirifice scripsisse; sed nunc video quae taceo:
tibi tamen
coram aperiam quae inde mala proventura sint. Arcanum
est Dei: pertinet ad librum signatum. Taceat omnis homo. Liceat
interdum
opinari, ne aut nos lutherizemus aut illi pelagianizent vel manichaeizent.
Miror quod scribis pulchre tecum agi si magnitudinem meam in libellis
meis admireris, quoniam iudicium ferre non audes.
Profecto, cum Metaphysicos
meos legeris, non tibi videbuntur ab homine, sed omnino ab angelo conscripti.
Excellunt enim hosce quos iam accepisti
libellos, sicut omnibus in
coelo sol praemicat aureus astris; atque haud scio an liber eiusmodi nondum
adhuc in toto
orbe comparuisse tibi videbitur. Neque vero mihi discipulos
adscisco, sed primae Sapientiae; quare non est cur ita dicta
mea mireris, ut
ea subicere examini recuses. Cave ne mei te fallat amor. Is enim mundum
decipit universum. Hinc
fallaces sectariorum scholae; hinc inter scholasticos
etiam Christianos controversiae obstinatissimae. Si quis habitum
divi Francisci
induitur, statim ei divus Thomas rudis et hebes est, Scotus vero subtilis;
qui vero inter Dominicanos nomen profitentur, Scotum enthusiasten et inanem
perhibent, divum Thomam solidum
et erroris nescium. Quare iterum te
rogo, ne mei te occupet amor: is qui sectam parit, non veritatem, quam non
ex
me, sed mecum, indages oportet. Sed etiam cum me coram audieris, ipsos
quoque Metaphysicos meos
contemnes: non enim illos te libros docebo – si
doctoris tecum mihi aliqua in re nomen arrogandum esset –, sed ipsam rerum
universitatem, in qua suam Deus Sapientiam expressit; quem tu librum cum
legere inceperis, in singulis exclamabis
lectionibus, quasi spiritu novo vehementi
ac suavissimo plenus et furens, in laudem summi Opificis.
Nolim intemperantiae genus esse putes multa scire velle, nisi quando
obiecta scientiarum sunt nobis incomprehensibilia,
quae proprio metiri ingenio
insipientia est. Nosse vero quid sciri queat, quid nequeat, metaphysici
est doctissimi.
Velle tamen omnia scire divini est animi. Amat Deus opera
sua vultque nos ea admirari, intelligere et ex iis ipsum
agnoscere ac laudare;
nam et homunculus ex luto et argilla fictus libros suos ab aliis legi laudarique
cupit, quanto
magis Deus cui soli laus convenit et gloria. Ergo in Dei
patrocinio est philosophus, non sophista. Scriptum est: «Neminem
diligit
Deus, nisi eum cum quo sapientia inhabitat». Et posthaec enumerantur
omnes scientiae physicae, morales et
mathematicae sub sapientia. Omnes affuere
Adamo, Salomoni, Moysi etc., quos non imitari, potius quam Senecam
vel
Socratem, stultum foret, quamquam nec hi scientias negarunt, sed eas a
sese perfecte disci posse diffidebant. …