Tommaso Campanella, Prodromus philosophiae instaurandae, p. 27

Precedente Successiva

COMPENDIUM DE
RERUM NATURA PRO
Philosophia Humana.
Duce sensu philosophandum esse existimamus. Eius
enim cognitio omnis certissima est, qua fit obiecto praesente.
Signum est, quod aliae cognitiones dubiae ad sensum
recurrunt pro certitudine. Distinguitur in praesentem
sensationem, et anticipationem, quae est sensatio
praeterita, ex quo nati sumus usque ad praesens, quo incipimus philosophari:
haec dici solet memoria, et secundum certitudinis obtinet locum.
Tertium habet dicursus, qui fit ab his notis per sensum ad ea quae
consentimus, sed similitudine horum indagantur, ultimum intellectio
tenet, quae separat communia a particularibus, quia fit languens
notio in illa propter distantiam obiecti moventis, et ideo contigua est
imaginationi, quae res incompossibiles copulat et omnino inseparabiles
disiungit, de quibus postea. Verum communis scientiae sedes est discursus
et Ratio, quia non omnia possumus sentire et Ratio eo certior
et realior est, quo sensui vicinior est: econtra imbecilior, quo Imaginationi
magis appropinquat, et a sensu se alienat.
His positis, elementa cognoscenda in Philosophia sunt, quae primo
sentiuntur cum anti sumus. Omnis enim aetas consumitur addiscendo.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche