Tommaso Campanella, Prodromus philosophiae instaurandae, p. 3

Precedente Successiva

AD PHILOSOPHOS
GERMANIAE
PRAEFATIO.
Tanta est Opificis et Magistri huius quam incolumus
Domus nostrae Bonitas, ut quamvis
natura sua infinities ab his visibilibus discretus
sit, passim tamen in hac mortali etiam rerum
serie vestigia adorandi Characteris sui
pernoscenda praebeat. Sepositis aliis rebus innumerabilibus,
sola nunc humana, eaque ex parte consideremus opera.
Ex quo Mundus coepit, omni tempore intercoalitam
humanae gentis societatem aemulatio quaedam fuit quasi
tacito quodam instinctu Potentiae Magnae, quae quamvis a
multis hinc inde variis tentata esset modis, non tamen nisi
Summa Illa et Prima Potentia dirigente certis tantum
et paucis contigit, idque statis periodis ad suum finem, de
quo alias, et ambulanti vicissitudine, admiranda item partium
inter sese et cum toto Harmonia, sicut illis qui Monarchiarum
et Rempublicarum ambitus iudicio penetrantiori
considerant, obscurum esse non potest.
Pari passu cum Potentia, Sapientia etiam ambulavit. Haec

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche