Tommaso Campanella, Lettere, n. 137

Precedente Successiva

AL CARDINALE ARMAND JEAN DUPLESSIS,
DUCA DI RICHELIEU, IN PARIGI

Parigi, maggio 1636

Eminentissimo domino cardinali duci Richeliaeio, pari Franciae, summo
Galliarum thalassiarchae.

Commentarios De sensu rerum et magia, ante me, autorem ipsorum, in
lucem editos, in quibus mundum esse Dei statuam vivam, non mortuam,
et totum et singulas partes sensu praeditas, quantus toti et partibus ad sui
ipsarum conservationem et conspirationem requiritur, hominesque atque
bruta intra ventrem mundi, instar vermium in nostro ventre, qui nostrum
sensum et vitam et fortunam non percipiunt, habitare nuper ostendimus,
cum oporteret illos, postquam in lucem autor exiit numinis vi, instaurare
defendereque contra stupidos rerum inspectores imperitosque iudices – id
quod fecimus ex duplici Dei codice, videlicet rerum natura et sacra Scriptura,
eorumque interpretibus, hoc est theologis et philosophis omnibus, exceptis
iis qui Deum esse negant, ideoque vitam suae statuae non agnoscunt – ac
proinde armatos in publicum emittere, nonnisi sub tuis auspiciis, eminentissime
princeps, cuius sub tutela absque timore sto, quasi prodromum
triginta librorum Theologiae universalis per omnes terrarum sectas incedentis,
tibi nuncupandorum commoditatemque exeundi praestolantium, promulgari
volo.

Etenim tu pene solus mihi videris in mundo non ut vermis, sed ut aliger
versari, non communis, sed angelicus ales. In hunc enim nata est natura hominis
generosi etiam converti, instar serici vermis in papilionem. Unde poëtarum poëta
Italus canit:

Non v’accorgete voi, che noi siam vermi
nati a formar l’angelica farfalla,
che vola a la giustizia senza schermi?

In hanc mirificam pyraustam lucis amicam multos converti libenter videmus,
quicunque naturae nostrae sublimitatem non negligimus. At te insuper
in idem, non simplex, sed in sacrum Ezechielis animal, quatriceps, alatum,
plenum oculis ante et retro, imo et aequaliter auritum, totus mundus admiratur.
Es enim leo sacer ad militiam, unde fato diceris Armandus; homo ad
prudentiam, unde Ioannes; bos ad populorum locuples alimentum, unde
Richeliaeius; aquila ad occultorum et supernorum contemplationem, unde
Plexeus, a Пληξαύρη, Oceani filia, ex quo aquila aliaeque aves, teste Moyse,
ortum habent. Quidquid enim in solo et salo physici et sacri et politici et
insuper aetherei mundi fit, tuos oculos innumeros auresque totidem tuas
non effugit. Europa non sufficit obtutibus admirabilis Richeliaei, dum inferiora
tractas: Africa et Asia et America ingenio et negotio tuo subsunt.

Felix Galliae regnum, cui tantum Iosephum dedit Deus, felix Rex cui tantum
Achatem! Ex regno diviso, dilacerato, nidis impiorum et rebellium pleno,
fecisti, prudentia tua mirifica Regisque piissimi ac fortissimi virtute, regnum
unitum, bonorum domicilium, scelestorum formidinem, Christianae
Ecclesiae tutum propugnaculum, musarum refugium. Unde bene conspicimus
te, totius sentientis mundi epilogum non vulgarem, arcanum sensum totius
agnovisse et hausisse. Spiritum quidem vitae esse in rotis elementaribus
priusquam in civilibus Hieronymus cum Origene declaraverat.

Quapropter opusculum hoc De vita sensuque rerum, sublime quidem, etsi
non sublimiter scriptum, tua sublimitate puto non indignum. Rogo, intuere,
ut tuearis testimonium observantiae meae erga Eminentiam Tuam et
Eminentiae Tuae synopsim et symbolum, ad quam rerum opifex et gubernator,
vita, salus et artifex sapientissimus rerum, servatum de faucibus Orci
post triginta annos atrocissimae persecutionis, propter amorem Gallorum,
non qua Galli, sed qua liberatores orbis, me transmisit non frustra, si, quae
per vilia instrumenta solet facere Deus, quo ab illo, non a nobis agnoscantur,
considerare mihi dignabere.

Obsecro, o magnanime, dum tuorum oculorum alii vigilant, alii dormiunt,
super servum tuum non dormiant omnes, ne quis deceptor aut deceptus
Mercurius meum extinguat, sicut incoepere, praesidium. Idcirco
uno aquilae tuae, quaeso, alteroque mystici hominis tui, non Argi fabulosi,
oculo, ascendens «ad cor altum» in quo exaltatur Deus et ubi «excelsus
Dominus humilia respicit», me servum non vulgari iustitia, sed heroica,
conspice, magnanimitate affluenti ut Deus, non improperanti unquam
ut homo. Quare dicunt iterum in gentibus: – Ubi est refugium eius? –
et quare pro libertate Christiani orbis, abs te sedulo procurata, dum oro
laboroque, quasi nondum tutus tuis sub alis, mihimet dicere cogar:«Quare
tristis es, anima mea, et quare conturbas me?». Unico intuitu, si volueris,
nubila mea serenabis. Agnoscat mundus, non sine re imploratum, quasi
vacuum nomen, Richelieu, nec decurtatae copiae vas, sed omnium
donorum plenitudine mystici vituli tui ope exuberans, musae praeclariores
agnitum per saecula testificentur; et Civitas Solis, per me delineata ac per
te aedificanda, perpetuo fulgore nunquam eclipsato abs Tua Eminentia
splendescat semper.

F. T. Campanella

Precedente Successiva

Scheda informativa

Schede storico-bibliografiche