Tommaso Campanella, Lettere, n. 144
A PAPA URBANO VIII IN ROMA
Parigi, 10 agosto 1636
Beatissime Pater,
vox tenentis corde sacratissimos pedes, desiderantis bona bonis in bonum.
Gloriarum tuarum culmini deest nihil,
nisi quod maxime tuum est.
Aliis cum pontificibus communia bona multa et ingentia habes: sed Apollinem
esse vel
Orpheum Christianorum, imo Moysem orbis, qui divino cantico
ex Aegypto Gentilismi ad Christianitatis lumen populos
reducat, ministrumque
habeat, qui omnes scientias ad naturae et Scripturae codices
divinos instauraverit, soli
convenit mirificentissimo Maffeo Barberino. Omnis
scientia nostra circa media versatur, idest circa notitiam Dei et
creaturarum;
musica vero in fruitionem finis, apud quem spiritus gloriosi non grammaticari,
non rhetoricari, non
philosophari, sed incessabili voce musicari,
erumpentes in laudem notissimi luminis, dicuntur.
Ideoque Plato per musicam mutari rempublicam Deoque copulari putavit:
per musicam, dico, non vulgarem, sed quam ex cantu
sapientiae tuae
agnovimus. Quapropter mirum est quod Sanctitas Tua volenti mundum
per ipsam perficere reluctatur.
Iesuitae enim et Scholae Piae et Summascorum
aliorumque sapientiae cultorum, non modo in Italia, sed etiam in Gallia,
enixe a me vel editionem vel manuscriptorum concessionem expetunt.
Quod sine Sanctitatis Tuae facultate non possum.
Nec putes, oro, absque
commentariis servi tui poëmata edita proficere, nisi forte apud sapientissimos,
qui nec de
illis curant, valde posse. Nec enim Moysis lumen ex consortio
Dei erat perceptibile aut proficuum Hebraeis, nisi velatum.
Tu lumen,
ego velamen.
Quomodo ergo prudentia politica tuorum – quam non perpetuo certa ratio,
sed aliorum invidia, ne mihi detur forte merenti
quod ipsis immerentibus
non datur, suggerit – prudentiam tuam altissimam ab editione honorificentissima
poëmatum
istorum potuit continere? Respectus isti, quamvis utiles
appareant et non honesti, tandem amaritudine et poenitentia pleni
deprehenduntur.
Ego quoque, si iubet Sanctitas Tua, absque meo inviso nomine
libenter ederem. Sed bene scit
prudentia tua, quod ubique terrarum in academiis
et hominum bonorum coetibus servus celeberrimus est, licet obscurare
illum venatores, non cultores voluntatis tuae satagant ea ratione qua nullus
propheta acceptus est in patria. Nosti etiam, sapientissime Domine, quod
saecula futura, non praesentia,
bene iudicant de extraordinariis illuminatoribus
mundi. Qui suos benefactores viventes crucifigit et mortuos adorat.
An non videt Sanctitas Tua quot bona saeculo invexerim, quando scientias
omnes iuxta naturam et Scripturam instauravi,
ubique fructificantes, licet
alicubi – quod evenit etiam Evangelio, nedum magnis philosophis et
theologis – in
principio fastiditas? Item, quando coelestium exorbitantias
in via planetarum, in apogaeorum et excentricitatis mutatione,
aequinoctiorum
et solstitiorum migratione, et figurarum coelestium transpositione unde
Copernicus solem stare, alii
novas spheras et circellos statuere et non causas
pro causis, falsa petendo principia, coacti sunt, ego detexi: et
astronomorum
et literatorum conspirationem contra evangelicorum signorum veritatem
et contra divini Numinis regimen
propalavi: et tandem hoc, quod maximi
momenti erat, servus tuus in divi Thomae neglectis archiviis adinvenit.
Meminit Sanctitas Tua, credo, quando contra conscientiam principum et
theologorum sermo erat, me dixisse: – Frustra claudo
recte incedere iubes,
nisi prius crura sanaveris, sauciata Satanae cornibus sic insussurantis: ‘Si
Deus non est,
vivamus, regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim.
Si est, ominiscius quidem est omniaque faciens; ergo ab aeterno
alios ad Gehennam,
alios ad gloriam praescivit, praedestinavit, fecit. Nascimur iudicati
et non iudicandi. Igitur
opera nostra fiunt faciente Deo, ut impleatur decretum
aeternum, quod neque nos neque Deus mutare potest. Igitur vivamus,
regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim’. – Nemo potuit adhuc
respondere haereticis et Mahometanis usque ad
satisfactionem, propterea
variae inter nos scholae. Calvinistae clamant nos esse cum eis; Iesuitae evitare
clamorem
hunc voluerunt prudenter, sed lumen purum non dedere.
Ego non meo ex penu, sed divi Thomae thesauris inveni modum concordandi
rempublicam Deo et conscientiam utrisque ita mirum
et certum, ut
non amplius tamquam scandalosa quaestionis ventilatio tutanda sit, sed, sicut
in occulto auditur, ita
palam et «in tectis» praedicanda sit. Hoc est proprium
doctrinae Dei. Iubilant omnes audientes me, docti et indocti;
nihilominus
audio fratres quosdam in Minerva Romana, qui nec Patres, nec
scholasticos, nec Concilia, nec philosophos
legerunt, sed manuscripta tantum
suorum sciolorum pedagogorum, insurgere contra me tamquam non
Thomistam aut non
catholicum, qui tamen nihil ex me, sed ex divo Thoma,
eodemque maxime catholico, non in uno loco, sed in tribus, quinque
et decem
easdem propositiones replicante, conscripsi. Idemque in ode Poenitentis
Sanctitati Tuae insinuavi; et nutu tuo prudentissimo tribus regentibus,
scilicet Sancti Apostoli, Iesuitarum et
Teatinorum, examinandas dedi, quorum
approbationes nedum Sorbonicas libello apposui, quem vocavi Centonem
thomisticum, misique ad Sanctitatem Tuam per dominum comitem De
Nouaille, ut saltem legeres
epistolam ad Regem et proëmium Centonis.
Ego habeo in Gallia omnes doctores pro me. Rogo te provideas Romae
ne ministri persecutorum meorum aliquid
falsi suggerant, unde libellus iste,
qui est salus mundi et gloria Sanctitatis Tuae – ecce coram Deo et te, christo
eius, hoc verum esse affirmo, attestor et videbis, – aliquam iniuriam patiatur,
pro quo deberent Deo et sancto Thomae
gratias agere, mihique esse benevoli,
nisi essent rebelles Numini. Videant doctissimi ac piissimi, zelo scientiaque
praediti. Quando ipse aderam, contra libros meos censuras falsas dederunt,
quas deinde liberatum me rogaverunt ne videre
vellem, quas tamen
secreto videram. Item Astrologicos libros, putantes mihi facessere negotium,
ediderunt et cum falsa censura obtulerunt Sanctitati Tuae, ne me faceres
consultorem Sancti Officii. Praeterea quas
censuras dedi contra eos, et nunc
remitto ad Sanctitatem Tuam, occultaverunt et aliter Sanctitati Tuae persuaserunt
haec consideranti; et alia, quae fecerunt mendaciter Neapoli contra
me, indicabunt quid credendum est de eis.
Rogo etiam atque etiam Sanctitatem Tuam, ne obliviscatur servi sui, mittat
per dominum Nuntium eleemosynam solitam, quia
pensio regia difficile
propter bellum solvitur et aegestate premor. Item, se non habere servum
amantiorem,
fideliorem, veraciorem et utiliorem apostolicae maiestati in corde
tuo Sanctitas Tua agnoscat et in hoc, quod pene omnes
reduxi Ultramontanos
ad fidem Caroli Magni, qui absque nutu summi pontificis nihil faciendum
putabat. Vide epistolam
ad Regem et librum De monarchia Messiae,
qui per falsam politicam supprimitur Aesii et hic
desideratur. Imo doctores
Sorbonici Aristotelem, a me damnatum solum in iis quae Patres damnant,
ostenderunt,
publice mihi faventes, damnatum fuisse olim ab Academia Parisiensi
in publica synodo. Et damnationem fuisse a Gregorio IX.
Multa facio, pluraque fecissem, nisi Pater generalis et Nuntii eius nutu
meam reputationem obscurare quasi tuo nutu non
sategissent. Cito audiet
maiora, quamvis suggerant eminentissimo Barberino non ut sciscitetur an vera
sint, sed ne
credat; et hoc non sine scandalo conversorum ad fidem. Cito
audiet longe meliora. Interea Sanctitatis Tuae expecto
benedictionem, concessionem
imprimendi poëmata et eleemosynam tibi coram Deo et ho minibus
honorificam; ac quotidie
pro incolumitate Sanctitatis Tuae et gloria in
beneficium Christiani orbis sacrificium offero. Oblitus eram dicere, quod
defensiunculam
paravi contra M[onstrum], poëmata vestra suggillantem, eo
quod sacram Scripturam metrice conficiunt,
quasi Moyses, David et prophetae
non idem fecerint. Quae hic geruntur non scribo, quoniam nihil iubes.
«Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua». Vale.
Parisiis, die 10 augusti 1636.